Löydetty 1224 Tulokset: Ami
Itaque, fratres mei, aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere; (Epistula I ad Corinthios 14, 39)
per quod et salvamini, qua ratione evangelizaverim vobis, si tenetis, nisi si frustra credidistis! (Epistula I ad Corinthios 15, 2)
Vigilate, state in fide, viriliter agite, confortamini; (Epistula I ad Corinthios 16, 13)
Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. (Epistula II ad Corinthios 5, 20)
per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam; ut seductores, et veraces; (Epistula II ad Corinthios 6, 8)
Non angustiamini in nobis, sed angustiamini in visceribus vestris; (Epistula II ad Corinthios 6, 12)
eandem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos. (Epistula II ad Corinthios 6, 13)
Propter quod exite de medio eorum et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis; et ego recipiam vos (Epistula II ad Corinthios 6, 17)
nunc gaudeo, non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad paenitentiam; contristati enim estis secundum Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis. (Epistula II ad Corinthios 7, 9)
Ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari: quantam in vobis operatum est sollicitudinem, sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed aemulationem, sed vindictam! In omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio. (Epistula II ad Corinthios 7, 11)
De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini invicem, idem sapite, pacem habete, et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum. (Epistula II ad Corinthios 13, 11)
Sic stulti estis? Cum Spiritu coeperitis, nunc carne consummamini? (Epistula ad Galatas 3, 3)