Mosaico decorativo

Löydetty 107 Tulokset: Album De Servis

  • Factum est autem, cum audisset verbum istud, bibebat ipse et reges in umbraculis et ait servis suis: “Circumdate civitatem!”. Et circumdederunt eam. (Liber I Regum 20, 12)

  • Tunc ait Ochozias filius Achab ad Iosaphat: “Vadant servi mei cum servis tuis in navibus”. Et noluit Iosaphat. (Liber I Regum 22, 50)

  • dixeruntque illi: “Ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes, qui possunt ire et quaerere dominum tuum, ne forte tulerit eum spiritus Domini et proiecerit in uno montium aut in una vallium”. Qui ait: “Nolite mittere!”. (Liber II Regum 2, 16)

  • Et ait Iosaphat: “Estne hic propheta Domini, ut interrogemus Dominum per eum?”. Et respondit unus de servis regis Israel: “Est hic Eliseus filius Saphat, qui fundebat aquam super manus Eliae”. (Liber II Regum 3, 11)

  • Et ait unus ex illis: “Veni ergo et tu cum servis tuis”. Respondit: “Ego veniam”. (Liber II Regum 6, 3)

  • Rex autem Syriae pugnabat contra Israel; consiliumque iniit cum servis suis dicens: “In loco illo et illo ponamus insidias”. (Liber II Regum 6, 8)

  • Conturbatumque est cor regis Syriae pro hac re et, convocatis servis suis, ait: “Quare non indicatis mihi quis proditor mei sit apud regem Israel?”. (Liber II Regum 6, 11)

  • Dixitque ei, qui erat super vestes: “Profer vestimenta universis servis Baal”. Et protulit eis vestes. (Liber II Regum 10, 22)

  • Ingressusque Iehu et Ionadab filius Rechab templum Baal ait cultoribus Baal: “Perquirite et videte, ne quis forte vobiscum sit de servis Domini, sed ut sint soli servi Baal”. (Liber II Regum 10, 23)

  • Et quomodo potes in fugam vertere unum satrapam de servis domini mei minimis? An fiduciam habes in Aegypto propter currus et equites? (Liber II Regum 18, 24)

  • Dixerunt autem Eliachim filius Helciae et Sobna et Ioah Rabsaci: “Precamur, ut loquaris nobis servis tuis Aramaice, siquidem intellegimus hanc linguam, et non loquaris nobis Iudaice, audiente populo, qui est super murum”. (Liber II Regum 18, 26)

  • Iuravitque eis Godolias et sociis eorum dicens: “Nolite timere a servis Chaldaeorum; manete in terra et servite regi Babylonis, et bene erit vobis”. (Liber II Regum 25, 24)


"Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!" São Padre Pio de Pietrelcina