Löydetty 228 Tulokset: Aia

  • Veniet in Aiath, transibit per Magron, apud Machmas deponit sarcinas suas; (Liber Isaiae 10, 28)

  • Oraculum Babylonis, quod vidit Isaias filius Amos. (Liber Isaiae 13, 1)

  • in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiae filii Amos dicens: “Vade et solve saccum de lumbis tuis et calceamenta tua tolle de pedibus tuis”. Et fecit sic, vadens nudus et discalceatus. (Liber Isaiae 20, 2)

  • Et dixit Dominus: “Sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et discalceatus tribus annis signum et portentum super Aegyptum et super Aethiopiam, (Liber Isaiae 20, 3)

  • et misit Eliachim, qui erat super domum, et Sobnam scribam et seniores de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam filium Amos prophetam, (Liber Isaiae 37, 2)

  • Et venerunt servi regis Ezechiae ad Isaiam; (Liber Isaiae 37, 5)

  • et dixit ad eos Isaias: “Haec dicetis domino vestro: Haec dicit Dominus: Ne timeas a facie verborum, quae audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me. (Liber Isaiae 37, 6)

  • Et misit Isaias filius Amos ad Ezechiam dicens: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Pro quibus rogasti me de Sennacherib rege Assyriorum, (Liber Isaiae 37, 21)

  • In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem. Et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei: “Haec dicit Dominus: Dispone domui tuae, quia morieris tu et non vives”. (Liber Isaiae 38, 1)

  • Et factum est verbum Domini ad Isaiam dicens: (Liber Isaiae 38, 4)

  • Et iussit Isaias, ut tollerent massam de ficis et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur. (Liber Isaiae 38, 21)

  • Introivit autem Isaias propheta ad Ezechiam regem et dixit ei: “Quid dixerunt viri isti et unde venerunt ad te?”. Et dixit Ezechias: “De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone”. (Liber Isaiae 39, 3)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina