Löydetty 151 Tulokset: Ahaz rex Iuda
Nicanor autem, ut comperit eos, qui cum Iuda erant, in locis esse iuxta Samariam, cogitavit requietionis die cum omni securitate eos aggredi. (Liber II Maccabaeorum 15, 1)
Et Nicanor quidem cum summa superbia cervicem erigens cogitaverat commune trophaeum statuere de iis, qui cum Iuda erant. (Liber II Maccabaeorum 15, 6)
hi vero qui erant cum Iuda, cum invocatione et orationibus congressi sunt cum hostibus. (Liber II Maccabaeorum 15, 26)
Ecce enim Dominator, Dominus exercituum, aufert a Ierusalem et a Iuda robur et praesidium, omne robur panis et omne robur aquae, (Liber Isaiae 3, 1)
adducet Dominus super te et super populum tuum et super domum patris tui dies, qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Iuda, regem Assyriorum”. (Liber Isaiae 7, 17)
Et educam de Iacob semen et de Iuda possidentem montes meos; et hereditabunt terram electi mei, et servi mei habitabunt ibi. (Liber Isaiae 65, 9)
Ubi sunt dii tui, quos fecisti tibi? Surgant et liberent te in tempore afflictionis tuae; secundum numerum quippe civitatum tuarum facti sunt dii tui, Iuda. (Liber Ieremiae 2, 28)
Et dixi: “Cum fecerit haec omnia, ad me revertetur”; et non est reversa. Et vidit praevaricatrix soror eius, Iuda; (Liber Ieremiae 3, 7)
et vidit quia pro eo quod moechata esset aversatrix Israel, dimisissem eam et dedissem ei libellum repudii, et non timuit praevaricatrix Iuda, soror eius, sed abiit et fornicata est etiam ipsa; (Liber Ieremiae 3, 8)
Sed in omnibus his non est reversa ad me praevaricatrix soror eius Iuda in toto corde suo sed in mendacio”, ait Dominus. (Liber Ieremiae 3, 10)
Annuntiate in Iuda et in Ierusalem auditum facite; et loquimini et canite tuba in terra, clamate fortiter et dicite: “Congregamini, et ingrediamur civitates munitas”. (Liber Ieremiae 4, 5)
Annuntiate hoc domui Iacob et auditum facite in Iuda dicentes: (Liber Ieremiae 5, 20)