Löydetty 31 Tulokset: Aegyptii

  • Ipse quoque interfecit virum Aegyptium, virum procerae staturae habentem in manu hastam; itaque cum descendisset ad eum cum baculo, vi extorsit hastam de manu Aegyptii et interfecit eum hasta sua. (Liber II Samuelis 23, 21)

  • Et insurrexerunt super eos Aegyptii et circumvenerunt eos in luto et latere, humiliaverunt eos et posuerunt eos in servos. (Liber Iudith 5, 11)

  • Et clamaverunt ad Deum suum, et percussit totam terram Aegypti plagis, in quibus non erat medicina, et eiecerunt eos Aegyptii a facie sua. (Liber Iudith 5, 12)

  • In die illa erunt Aegyptii quasi mulieres et stupebunt et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum, quam ipse movebit super eam. (Liber Isaiae 19, 16)

  • Et cognoscetur Dominus ab Aegypto, et cognoscent Aegyptii Dominum in die illa; et colent eum in hostiis et in muneribus et vota vovebunt Domino et solvent. (Liber Isaiae 19, 21)

  • In die illa erit via de Aegypto in Assyriam; et intrabit Assyrius Aegyptum, et Aegyptius in Assyriam, et servient Aegyptii cum Assyriis. (Liber Isaiae 19, 23)

  • Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram, quod experti Aegyptii devorati sunt. (Epistula ad Hebraeos 11, 29)


“Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito.” São Padre Pio de Pietrelcina