Löydetty 277 Tulokset: Adhuc
Accinxerunt saccis lumbos suos et posuerunt funes in capitibus suis veneruntque ad regem Israel et dixerunt: “Servus tuus Benadad dicit: “Vivat, oro te, anima mea””. Et ille ait: “Si adhuc vivit, frater meus est”. (Liber I Regum 20, 32)
Verumtamen excelsa non abstulit; adhuc enim populus sacrificabat et adolebat in excelsis. (Liber I Regum 22, 44)
Cumque plena fuissent vasa, dixit ad filium suum: “Affer mihi adhuc vas”. Et ille respondit: “Non habeo”. Stetitque oleum. (Liber II Regum 4, 6)
Et adhuc illo loquente eis, apparuit rex, qui veniebat ad eum, et ait: “Ecce, tantum malum a Domino est; quid amplius exspectabo a Domino?”. (Liber II Regum 6, 33)
Cumque vidisset Ioram Iehu, dixit: “Estne pax, Iehu?”. At ille respondit: “Quae pax? Adhuc fornicationes Iezabel matris tuae et veneficia eius multa vigent!”. (Liber II Regum 9, 22)
Verumtamen excelsa non abstulit; adhuc populus immolabat et adolebat in excelsis. (Liber II Regum 12, 4)
nisi hoc quod excelsa non abstulit; adhuc enim populus immolabat et adolebat in excelsis. (Liber II Regum 14, 4)
Verumtamen excelsa non est demolitus; adhuc populus sacrificabat et adolebat in excelsis. (Liber II Regum 15, 4)
Verumtamen excelsa non abstulit; adhuc populus immolabat et adolebat in excelsis. Ipse aedificavit portam domus Domini superiorem. (Liber II Regum 15, 35)
Heri quoque et nudiustertius, cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas et introducebas Israel; tibi enim dixit Dominus Deus tuus: “Tu pasces populum meum Israel et tu eris princeps super eum””. (Liber I Paralipomenon 11, 2)
Hi quoque venerunt ad Da vid in Siceleg, cum adhuc fu geret Saul filium Cis; qui erant fortissimi et egregii pugnatores (Liber I Paralipomenon 12, 1)
De filiis autem Beniamin fratribus Saul tria milia; magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul. (Liber I Paralipomenon 12, 30)