Löydetty 10534 Tulokset: Ad
Et factum est verbum Domini ad me dicens: (Prophetia Ezechielis 22, 23)
Principes eius in medio illius quasi lupi rapientes praedam ad effundendum sanguinem et perdendas animas et avare sectanda lucra. (Prophetia Ezechielis 22, 27)
Populus terrae calumniabatur calumniam et rapiebat violenter; egenum et pauperem affligebant et advenam opprimebant absque iudicio. (Prophetia Ezechielis 22, 29)
Et factus est sermo Domini ad me dicens: (Prophetia Ezechielis 23, 1)
et fornicatae sunt in Aegypto, in adulescentia sua fornicatae sunt; ibi subacta sunt ubera earum, et tactae sunt mammae virginitatis earum. (Prophetia Ezechielis 23, 3)
Et dedit fornicationes suas ad eos electos filiorum Assyriae universos; et apud omnes, in quos insanivit, in omnibus idolis eorum polluta est. (Prophetia Ezechielis 23, 7)
Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Aegypto, non reliquit; nam et illi dormierunt cum ea in adulescentia eius, et illi tetigerant ubera virginitatis eius et effuderant fornicationem suam super eam. (Prophetia Ezechielis 23, 8)
Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum, in manus filiorum Assyriae, in quos insanivit; (Prophetia Ezechielis 23, 9)
ipsi discooperuerunt ignominiam eius, filios et filias illius tulerunt et ipsam occiderunt gladio; et facta est famosa mulieribus, et iudicia perpetrarunt in ea. (Prophetia Ezechielis 23, 10)
In filios Assyriorum amore exarsit: duces et magistratus, bellatores indutos veste pretiosa, equites, qui vectabantur equis, adulescentes cuncti desiderabiles. (Prophetia Ezechielis 23, 12)
Et insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum et misit nuntios ad eos in Chaldaeam. (Prophetia Ezechielis 23, 16)
Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile amoris, polluerunt eam stupris suis; et, cum polluta esset ab eis, recessit anima eius ab illis. (Prophetia Ezechielis 23, 17)