Löydetty 10534 Tulokset: Ad
Et penitus cadet saltus, et profunde deprimetur civitas. (Liber Isaiae 32, 19)
Et congregabuntur spolia, sicut colligitur bruchus; sicut discurrunt locustae, ad ea discurritur. (Liber Isaiae 33, 4)
Accedite, gentes, ad audien dum; et populi, attendite. Audiat terra et plenitudo eius, orbis et omne germen eius. (Liber Isaiae 34, 1)
Quia indignatio Domini super omnes gentes, et furor super universam militiam eorum: ad interitum devovit eos et dedit eos in occisionem. (Liber Isaiae 34, 2)
Interfecti eorum proicientur, et de cadaveribus eorum ascendet foetor; dissolventur montes sanguine eorum. (Liber Isaiae 34, 3)
Quoniam inebriatus est in caelo gladius meus: ecce super Edom descendet et super populum interfectionis meae ad iudicium. (Liber Isaiae 34, 5)
Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, de sanguine agnorum et hircorum, de adipe viscerum arietum; victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom. (Liber Isaiae 34, 6)
Cadunt bubali cum eis, iuvenci cum tauris; inebriabitur terra eorum sanguine, et humus eorum adipe pinguium, (Liber Isaiae 34, 7)
quia dies ultionis Domini, annus retributionum ad vindicandam Sion. (Liber Isaiae 34, 8)
Et occurrent hyaenae thoibus, et pilosus clamat ad amicum suum; ibi cubat lamia et invenit sibi requiem. (Liber Isaiae 34, 14)
Ibi nidificat serpens ovaque deponit et circumfodit et fovet in umbra eius; illuc congregantur milvi alter ad alterum. (Liber Isaiae 34, 15)
Et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Ierusalem ad regem Ezechiam in manu gravi, et stetit in aquaeductu piscinae superioris in via agri fullonis. (Liber Isaiae 36, 2)