Löydetty 10534 Tulokset: Ad
Haec in ecclesiam adducetur et in filios eius respicietur; (Liber Ecclesiasticus 23, 34)
non tradent filii eius radices, et rami eius non dabunt fructum: (Liber Ecclesiasticus 23, 35)
et in medio populi sui exaltabitur et in plenitudine sancta admirabitur (Liber Ecclesiasticus 24, 3)
et dixit mihi: “In Iacob inhabita et in Israel hereditare et in electis meis mitte radices”. (Liber Ecclesiasticus 24, 13)
Ab initio ante saecula creata sum et usque ad futurum saeculum non desinam. (Liber Ecclesiasticus 24, 14)
Et radicavi in populo honorificato et in parte Domini, in hereditate illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea. (Liber Ecclesiasticus 24, 16)
Quasi palma exaltata sum in Engaddi, et quasi plantatio rosae in Iericho. (Liber Ecclesiasticus 24, 18)
Transite ad me, omnes, qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini. (Liber Ecclesiasticus 24, 26)
Qui edunt me, adhuc esurient; et, qui bibunt me, adhuc sitient. (Liber Ecclesiasticus 24, 29)
quae adimplet quasi Euphrates sensum et quasi Iordanis in tempore messis, (Liber Ecclesiasticus 24, 36)
ego quasi trames aquae immensae de fluvio et sicut aquaeductus exivi in paradisum. (Liber Ecclesiasticus 24, 41)
Et ecce factus est mihi trames in fluvium, et fluvius meus appropinquavit ad mare. (Liber Ecclesiasticus 24, 43)