Mosaico decorativo

Löydetty 10534 Tulokset: Ad

  • Et cognovit Simon quia cum dolo loquuntur secum; misit tamen accipere argentum et pueros, ne inimicitiam magnam sumeret ad populum, (Liber I Maccabaeorum 13, 17)

  • et post haec venit Tryphon intrare in regionem, ut contereret eam, et gyraverunt per viam, quae ducit Adoram. Et Simon et castra eius ambulabant in omnem locum, quocumque ibant. (Liber I Maccabaeorum 13, 20)

  • Qui autem in arce erant, miserunt ad Tryphonem legatos urgentes eum, ut veniret ad eos per desertum et mitteret illis alimonias. (Liber I Maccabaeorum 13, 21)

  • Et paravit Tryphon omnem equitatum suum, ut veniret; et in illa nocte fuit nix multa valde, et non venit propter nivem et discessit et abiit in Galaaditim. (Liber I Maccabaeorum 13, 22)

  • Et his fecit machinamenta circumponens columnas magnas et super columnas arma ad memoriam aeternam et iuxta arma naves sculptas, quae viderentur ab omnibus navigantibus mare. (Liber I Maccabaeorum 13, 29)

  • Tryphon autem iter faciebat dolo cum Antiocho rege adulescentiore et occidit eum (Liber I Maccabaeorum 13, 31)

  • et regnavit loco eius et imposuit sibi diadema Asiae et fecit plagam magnam in terra. (Liber I Maccabaeorum 13, 32)

  • Et elegit Simon viros et misit ad Demetrium regem, ut faceret remissionem regioni, quia actus omnes Tryphonis fuerant rapinae. (Liber I Maccabaeorum 13, 34)

  • Et Demetrius rex ad verba ista respondit ei et scripsit epistulam talem: (Liber I Maccabaeorum 13, 35)

  • In diebus illis applicuit Simon ad Gazaram et circumdedit eam castris et fecit machinam et applicuit ad civitatem et percussit turrim unam et comprehendit. (Liber I Maccabaeorum 13, 43)

  • Et clamaverunt ad Simonem, ut dextras acciperent, et dedit illis et eiecit eos inde et mundavit arcem a contaminationibus. (Liber I Maccabaeorum 13, 50)

  • Anno centesimo septuagesi mo secundo congregavit rex Demetrius exercitum suum et abiit in Mediam ad contrahenda sibi auxilia, ut expugnaret Tryphonem. (Liber I Maccabaeorum 14, 1)


"O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos." São Padre Pio de Pietrelcina