Löydetty 10534 Tulokset: Ad
et dixit facientibus opera, ut exstruerent muros et montem Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem: et ita fecerunt. (Liber I Maccabaeorum 10, 11)
tantum in Bethsura remanserunt aliqui ex his, qui reliquerant legem et praecepta; erat enim ad refugium. (Liber I Maccabaeorum 10, 14)
et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuae, et ut amicus voceris regis — et misit ei purpuram et coronam auream — et, quae nostra sunt, sentias nobiscum et conserves amicitias ad nos”. (Liber I Maccabaeorum 10, 20)
“Quid hoc fecimus quod praeoccupavit nos Alexander apprehendere amicitiam Iudaeorum ad firmamentum? (Liber I Maccabaeorum 10, 23)
Scribam et ego illis verba deprecatoria et dignitates et dona, ut sint mecum in adiutorium”. (Liber I Maccabaeorum 10, 24)
Quoniam servastis ad nos pactum et mansistis in amicitia nostra et non accessistis ad inimicos nostros, audivimus et gavisi sumus. (Liber I Maccabaeorum 10, 26)
Et nunc perseverate adhuc conservare ad nos fidem, et retribuemus vobis bona pro his, quae facitis nobiscum, (Liber I Maccabaeorum 10, 27)
et pro tertia parte seminis et pro dimidia parte fructus ligni, quod debetur mihi accipere, remitto ex hodierno die et deinceps accipere a terra Iudae et a tribus regionibus, quae additae sunt illi ex Samaritide et Galilaea, ex hodierna die et in totum tempus; (Liber I Maccabaeorum 10, 30)
Et ascribantur ex Iudaeis in exercitu regis ad triginta milia virorum, et dabuntur illis copiae, ut oportet omnibus exercitibus regis. (Liber I Maccabaeorum 10, 36)
Et tres regiones, quae additae sunt Iudaeae ex regione Samariae, addatur Iudaeae reputari, ut sint sub uno et non oboediant alii potestati, nisi summi sacerdotis. (Liber I Maccabaeorum 10, 38)
Ptolemaida et confines eius dedi donum sanctis, quae sunt in Ierusalem, ad necessarios sumptus sanctis. (Liber I Maccabaeorum 10, 39)
Et super haec quinque milia siclorum argenti, quanta accipiebant de sanctorum ratione per singulos annos, et haec remittuntur eo quod ipsa ad sacerdotes pertineant, qui ministerio funguntur. (Liber I Maccabaeorum 10, 42)