Löydetty 10534 Tulokset: Ad
DALETH. Adhaesit pulveri anima mea; vivifica me secundum verbum tuum. (Liber Psalmorum 119, 25)
Adhaesi testimoniis tuis, Domine; noli me confundere. (Liber Psalmorum 119, 31)
Suscita servo tuo eloquium tuum, quod est ad timorem tuum. (Liber Psalmorum 119, 38)
Et levabo manus meas ad praecepta tua, quae dilexi; et exercebor in iustificationibus tuis. - (Liber Psalmorum 119, 48)
Media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustitiae tuae. (Liber Psalmorum 119, 62)
Incrassatum est sicut adeps cor eorum, ego vero in lege tua delectatus sum. (Liber Psalmorum 119, 70)
Omnia praecepta tua veritas; dolose persecuti sunt me; adiuva me. (Liber Psalmorum 119, 86)
Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum, in finem. (Liber Psalmorum 119, 112)
AIN. Feci iudicium et iustitiam; non tradas me calumniantibus me. (Liber Psalmorum 119, 121)
Propterea ad omnia mandata tua dirigebar, omnem viam mendacii odio habui. - (Liber Psalmorum 119, 128)
SADE. Iustus es, Domine, et rectum iudicium tuum. (Liber Psalmorum 119, 137)
Adulescentulus sum ego et contemptus; mandata tua non sum oblitus. (Liber Psalmorum 119, 141)