Mosaico decorativo

Löydetty 10534 Tulokset: Ad

  • Modicum habuisti, antequam venirem ad te, et nunc multiplicatum est vehementer, benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Nunc autem quando providebo etiam domui meae?”. (Liber Genesis 30, 30)

  • Et separavit in die illo hircos striatos atque maculosos et omnes capras varias et maculosas, omne, in quo album erat, et omne furvum in ovibus, et tradidit in manu filiorum suorum. (Liber Genesis 30, 35)

  • Posuitque virgas, quas ex parte decorticaverat, in canalibus, ubi effundebatur aqua, ut, cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas et in aspectu earum conciperent. (Liber Genesis 30, 38)

  • Agnos autem segregavit Iacob et posuit gregem ex adverso striatorum et omnium furvorum in grege Laban et constituit sibi greges seorsum neque statuit eos cum grege Laban. (Liber Genesis 30, 40)

  • animadvertit quoque faciem Laban quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius. (Liber Genesis 31, 2)

  • Et dixit Dominus ad Iacob: “Revertere in terram patrum tuorum et ad cognationem tuam, eroque tecum”. (Liber Genesis 31, 3)

  • Postquam enim conceptus gregis tempus advenerat, levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, striatos et varios et respersos. (Liber Genesis 31, 10)

  • Dixitque angelus Dei ad me in somnis: "Iacob". Et ego respondi: Adsum. (Liber Genesis 31, 11)

  • Responderunt ei Rachel et Lia: “Numquid habemus adhuc partem et hereditatem in domo patris nostri? (Liber Genesis 31, 14)

  • Tulitque omnes greges suos et omnem substantiam suam, quidquid in Paddanaram acquisierat, ut iret ad Isaac patrem suum in terram Chanaan. (Liber Genesis 31, 18)

  • Eo tempore Laban ierat ad tondendas oves, et Rachel furata est theraphim patris sui. (Liber Genesis 31, 19)

  • Cumque fugisset cum omnibus, quae possidebat, et, amne transmisso, pergeret contra montem Galaad, (Liber Genesis 31, 21)


"No tumulto das paixões terrenas, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus." São Padre Pio de Pietrelcina