Löydetty 10534 Tulokset: Ad
Irati sunt autem adversus eum principes Philisthim et dixerunt ei: “Revertatur vir iste et sedeat in loco suo, in quo constituisti eum, et non descendat nobiscum in proelium, ne fiat nobis adversarius, cum proeliari coeperimus. Quomodo enim aliter placare poterit dominum suum nisi in capitibus horum virorum? (Liber I Samuelis 29, 4)
Vocavit ergo Achis David et ait ei: “Vivit Dominus quia rectus es tu, et bonus est in conspectu meo exitus tuus et introitus tuus mecum in castris, et non inveni in te quidquam mali ex die, qua venisti ad me, usque ad diem hanc. Sed principibus non places. (Liber I Samuelis 29, 6)
Revertere ergo et vade in pace et non offendes oculos principum Philisthim”. (Liber I Samuelis 29, 7)
Dixitque David ad Achis: “Quid enim feci, et quid invenisti in me servo tuo a die, qua fui in conspectu tuo, usque in diem hanc, ut non veniam et pugnem contra inimicos domini mei regis?”. (Liber I Samuelis 29, 8)
Respondens autem Achis locutus est ad David: “Scio quia bonus es tu in oculis meis sicut angelus Dei; sed principes Philisthim dixerunt: “Non ascendet nobiscum in proelium”. (Liber I Samuelis 29, 9)
Surrexit itaque de nocte David ipse et viri eius, ut proficiscerentur mane et reverterentur ad terram Philisthim. Philisthim autem ascenderunt in Iezrahel. (Liber I Samuelis 29, 11)
et captivas duxerant mulieres et omnes in ea a minimo usque ad magnum et non interfecerant quemquam, sed secum duxerant et pergebant in itinere suo. (Liber I Samuelis 30, 2)
Cum ergo venisset David et viri eius ad civitatem et invenissent eam succensam igni et uxores suas et filios suos et filias ductas esse captivas, (Liber I Samuelis 30, 3)
et ait ad Abiathar sacerdotem filium Achimelech: “Applica ad me ephod”. Et applicuit Abiathar ephod ad David. (Liber I Samuelis 30, 7)
Abiit ergo David ipse et sescenti viri, qui erant cum eo, et venerunt usque ad torrentem Besor, et lassi quidam substiterunt. (Liber I Samuelis 30, 9)
Persecutus est autem David ipse et quadringenti viri; et reliqui substiterunt: ducenti, qui lassi transire non poterant torrentem Besor. (Liber I Samuelis 30, 10)
Et invenerunt virum Aegyptium in agro et adduxerunt eum ad David; dederuntque ei panem, et comedit, et dederunt ei aquam bibere, (Liber I Samuelis 30, 11)