Löydetty 10534 Tulokset: Ad
Abite, oro, et diligentius praeparate et curiosius agite; et considerate locum, ubi sit pes eius, vel quis viderit eum ibi; dictum est enim ad me quod callidus sit valde. (Liber I Samuelis 23, 22)
Considerate et videte omnia latibula eius, in quibus absconditur, et revertimini ad me ad certum locum, ut vadam vobiscum; quodsi fuerit in regione, perscrutabor eum in cunctis regionibus Iudae”. (Liber I Samuelis 23, 23)
At illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul. David autem et viri eius erant in deserto Maon, in Araba ad meridiem deserti. (Liber I Samuelis 23, 24)
Ivit ergo Saul et socii eius ad quaerendum eum, et nuntiatum est David; descenditque ad petram et versabatur in deserto Maon. Quod cum audisset Saul, persecutus est David in deserto Maon. (Liber I Samuelis 23, 25)
Et ibat Saul ad latus montis ex parte una, David autem et viri eius erant in latere montis ex parte altera; porro David praeceps fugiebat a facie Saul. Itaque Saul et viri eius in modum coronae cingebant David et viros eius, ut caperent eos. (Liber I Samuelis 23, 26)
Et nuntius venit ad Saul dicens: “Festina et veni, quoniam infuderunt se Philisthim super terram”. (Liber I Samuelis 23, 27)
Ascendit ergo David inde et habitavit in locis tutissimis Engaddi. (Liber I Samuelis 24, 1)
Cumque reversus esset Saul, postquam persecutus est Philisthaeos, nuntiaverunt ei dicentes: “Ecce David in deserto est Engaddi”. (Liber I Samuelis 24, 2)
Assumens ergo Saul tria milia electorum virorum ex omni Israel perrexit ad investigandum David et viros eius ad rupes ibicum. (Liber I Samuelis 24, 3)
Et venit ad caulas ovium, quae se offerebant vianti. Eratque ibi spelunca, quam ingressus est Saul, ut purgaret ventrem; porro David et viri eius in interiore parte speluncae latebant. (Liber I Samuelis 24, 4)
Et dixerunt viri David ad eum: “Ecce dies, de qua locutus est Dominus ad te: “Ego trado tibi inimicum tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis””. Surrexit ergo David et praecidit oram chlamydis Saul silenter. (Liber I Samuelis 24, 5)
dixitque ad viros suos: “Propitius mihi sit Dominus, ne faciam hanc rem domino meo, christo Domini, ut mittam manum meam in eum, quoniam christus Domini est”. (Liber I Samuelis 24, 7)