Löydetty 10534 Tulokset: Ad
Et dixerunt ad eum seniores Iabes: “Concede nobis septem dies, ut mittamus nuntios in universos terminos Israel; et, si non fuerit qui defendat nos, egrediemur ad te”. (Liber I Samuelis 11, 3)
Et dixit nuntiis, qui venerant: “Sic dicetis viris, qui sunt in Iabes Galaad: Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol”. Venerunt ergo nuntii et annuntiaverunt viris Iabes, qui laetati sunt (Liber I Samuelis 11, 9)
et dixerunt: “Mane exibimus ad vos, et facietis nobis omne, quod placuerit vobis”. (Liber I Samuelis 11, 10)
Et ait populus ad Samuel: “Quis est iste qui dixit: “Saul num regnabit super nos?”. Date viros, et interficiemus eos”. (Liber I Samuelis 11, 12)
Dixit autem Samuel ad populum: “Venite, et eamus in Galgala et innovemus ibi regnum”. (Liber I Samuelis 11, 14)
Dixit autem Samuel ad universum Israel: “Ecce audivi vocem vestram iuxta omnia, quae locuti estis ad me, et constitui super vos regem; (Liber I Samuelis 12, 1)
et nunc rex graditur ante vos. Ego autem senui et incanui; porro filii mei vobiscum sunt. Itaque conversatus coram vobis ab adulescentia mea usque ad hanc diem; (Liber I Samuelis 12, 2)
Dixitque ad eos: “Testis Dominus adversum vos, et testis christus eius in die hac, quia non inveneritis in manu mea quippiam”. Et dixerunt: “Testis”. (Liber I Samuelis 12, 5)
Et ait Samuel ad populum: “Testis est Dominus, qui fecit Moysen et Aaron et eduxit patres nostros de terra Aegypti. (Liber I Samuelis 12, 6)
Nunc ergo state, ut iudicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini, quas fecit vobiscum et cum patribus vestris: (Liber I Samuelis 12, 7)
quomodo ingressus est Iacob in Aegyptum, et oppresserunt eos Aegyptii; et clamaverunt patres vestri ad Dominum, et misit Dominus Moysen et Aaron et eduxit patres vestros ex Aegypto et collocavit eos in loco hoc; (Liber I Samuelis 12, 8)
qui obliti sunt Domini Dei sui, et tradidit eos in manu Sisarae magistri militiae Asor et in manu Philisthinorum et in manu regis Moab, et pugnaverunt adversum eos. (Liber I Samuelis 12, 9)