Löydetty 10534 Tulokset: Ad
Percussitque eos Dominus in conspectu filiorum Israel, et interfecerunt ex eis in illo die viginti quinque milia et centum viros, omnes bellatores et educentes gladium. (Liber Iudicum 20, 35)
Filii autem Beniamin, cum se inferiores esse vidissent, coeperunt fugere. Quod cernentes filii Israel, dederunt eis ad fugiendum locum, quia confidebant in insidiis, quas iuxta urbem posuerant. (Liber Iudicum 20, 36)
Qui cum repente de latibulis surrexissent, irruerunt super Gabaa et ingressi celeriter percusserunt totam civitatem in ore gladii. (Liber Iudicum 20, 37)
Et ad viam deserti ire coeperunt, illuc quoque eos adversariis persequentibus. Sed et hi, qui urbem succenderant, occurrerunt eis, (Liber Iudicum 20, 42)
atque ita factum est ut ex utraque parte ab hostibus caederentur, nec erat eis ulla requies. Prostrati sunt usque ad orientalem plagam urbis Gabaa. (Liber Iudicum 20, 43)
Qui remanserant, fugerunt in solitudinem et pergebant ad petram, cuius vocabulum est Remmon. Quasi racemos colligentes occiderunt in viis quinque milia viros. Et cum instantius eos persequerentur usque Gadaam, interfecerunt etiam alios duo milia. (Liber Iudicum 20, 45)
Et sic factum est ut omnes, qui ceciderant de Beniamin in die illa, essent viginti quinque milia pugnatores ad bella promptissimi. (Liber Iudicum 20, 46)
Remanserunt itaque, qui evadere potuerant et fugere in solitudinem, sescenti viri; sederuntque in petra Remmon mensibus quattuor. (Liber Iudicum 20, 47)
Regressi autem filii Israel ex civitatibus a viris usque ad iumenta, usque ad omne, quod inveniri poterat, gladio percusserunt, cunctasque urbes et viculos Beniamin vorax flamma consumpsit. (Liber Iudicum 20, 48)
Venitque populus in Bethel, et in conspectu Dei sedentes usque ad vesperam levaverunt vocem et magno ululatu coeperunt flere dicentes: (Liber Iudicum 21, 2)
et dixerunt: “Quis non ascendit in congregationem ad Dominum de universis tribubus Israel?”. Grandi enim se iuramento constrinxerant interfici eos, qui non ascendissent ad Dominum in Maspha. (Liber Iudicum 21, 5)
Idcirco dixerunt: “Quis est de universis tribubus Israel, qui non ascendit ad Dominum in Maspha?”. Et ecce nemo de Iabes Galaad in castra venerat ad congregationem, (Liber Iudicum 21, 8)