Mosaico decorativo

Löydetty 10534 Tulokset: Ad

  • Misitque rex Iericho ad Rahab dicens: “Educ viros, qui venerunt ad te et ingressi sunt domum tuam; exploratores quippe sunt et omnem terram considerare venerunt”. (Liber Iosue 2, 3)

  • Tollensque mulier viros abscondit et ait: “Fateor, venerunt ad me, sed nesciebam unde essent; (Liber Iosue 2, 4)

  • Hi autem, qui missi fuerant, secuti sunt eos per viam, quae ducit ad vadum Iordanis; illisque egressis, statim porta clausa est. (Liber Iosue 2, 7)

  • Necdum obdormierant qui latebant, et ecce mulier ascendit ad eos et ait: (Liber Iosue 2, 8)

  • “Novi quod tradiderit Dominus vobis terram, et irruit in nos terror vester, et elanguerunt omnes habitatores terrae coram vobis. (Liber Iosue 2, 9)

  • Audivimus enim quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum, quando egressi estis ex Aegypto, et quae feceritis duobus Amorraeorum regibus, qui erant trans Iordanem, Sehon et Og, quos interfecistis. (Liber Iosue 2, 10)

  • Et haec audientes pertimuimus, et elanguit cor nostrum, nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum; Dominus enim Deus vester ipse est Deus in caelo sursum et in terra deorsum. (Liber Iosue 2, 11)

  • Qui responderunt ei: “Anima nostra sit pro vobis in mortem, si tamen non prodideris; cumque tradiderit nobis Dominus terram, faciemus in te misericordiam et veritatem”. (Liber Iosue 2, 14)

  • Dixitque ad eos: “Ad montana pergite, ne forte occurrant vobis persecutores, ibique latete diebus tribus, donec redeant; et postea ibitis per viam vestram. (Liber Iosue 2, 16)

  • Qui dixerunt ad eam: “Innoxii erimus a iuramento hoc, quo adiurasti nos, (Liber Iosue 2, 17)

  • Quod si prodideris hoc verbum, erimus mundi ab hoc iuramento, quo adiurasti nos”. (Liber Iosue 2, 20)

  • Illi vero ambulantes pervenerunt ad montana et manserunt ibi tres dies, donec reverterentur, qui fuerant persecuti; quaerentes enim per omnem viam non reppererunt eos. (Liber Iosue 2, 22)


"O bem dura eternamente." São Padre Pio de Pietrelcina