Löydetty 10534 Tulokset: Ad
Reversique exploratores terrae post quadraginta dies, omni regione circuita, (Liber Numeri 13, 25)
venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israel in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni congregationi ostenderunt fructus terrae (Liber Numeri 13, 26)
et narraverunt dicentes: “Venimus in terram, ad quam misisti nos, quae re vera fluit lacte et melle, ut ex his fructibus cognosci potest. (Liber Numeri 13, 27)
Alii vero, qui fuerant cum eo, dicebant: “Nequaquam ad hunc populum valemus ascendere, quia fortior nobis est”. (Liber Numeri 13, 31)
Cur inducit nos Dominus in terram istam, ut cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi? Nonne melius est reverti in Aegyptum?”. (Liber Numeri 14, 3)
Dixeruntque alter ad alterum: “Constituamus nobis ducem et revertamur in Aegyptum!”. (Liber Numeri 14, 4)
et ad omnem congregationem filiorum Israel locuti sunt: “Terra, quam circuivimus, valde bona est. (Liber Numeri 14, 7)
Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam et tradet humum lacte et melle manantem. (Liber Numeri 14, 8)
et dixit Dominus ad Moysen: “Usquequo detrahet mihi populus iste? Quousque non credent mihi in omnibus signis, quae feci coram eis? (Liber Numeri 14, 11)
Et ait Moyses ad Dominum: ? Audient Aegyptii, de quorum medio eduxisti populum istum in virtute tua, (Liber Numeri 14, 13)
et dicent ad habitatores terrae huius, quia audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis praecedas eos per diem et in columna ignis per noctem. (Liber Numeri 14, 14)
Dimitte obsecro peccatum populi huius secundum magnitudinem misericordiae tuae, sicut propitius fuisti populo huic de Aegypto usque ad locum istum”. (Liber Numeri 14, 19)