Löydetty 10534 Tulokset: Ad
supputabit ei sacerdos iuxta annorum numerum usque ad iobeleum pretium, quod dabit ille, qui voverat, in ipso die ut sanctum Domino. (Liber Leviticus 27, 23)
In anno autem iobelei revertetur ager ad priorem dominum, qui vendiderat eum et habuerat in sortem possessionis suae. (Liber Leviticus 27, 24)
Primogenita, quae de animalibus ad Dominum pertinent, nemo sanctificare poterit et vovere: sive bos sive ovis fuerit, Domini sunt. (Liber Leviticus 27, 26)
Quod si immundum est animal, redimet, qui obtulit, iuxta aestimationem et addet quintam partem pretii; si redimere noluerit, vendetur quanto fuerit. (Liber Leviticus 27, 27)
Si quis autem voluerit redimere aliquid de decimis suis, addet quintam partem. (Liber Leviticus 27, 31)
Haec sunt praecepta, quae mandavit Dominus Moysi ad filios Israel in monte Sinai. (Liber Leviticus 27, 34)
Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai in ta bernaculo conventus, prima die mensis secundi, anno altero egressionis eorum ex Aegypto, dicens: (Liber Numeri 1, 1)
a vicesimo anno et supra omnium ex Israel, qui possunt ad bella procedere, et numerabitis eos per turmas suas, tu et Aaron. (Liber Numeri 1, 3)
de Simeon Salamiel filius Surisaddai; (Liber Numeri 1, 6)
de Iuda Naasson filius Aminadab; (Liber Numeri 1, 7)
Filiorum autem Ioseph: de Ephraim Elisama filius Ammiud; de Manasse Gamaliel filius Phadassur. (Liber Numeri 1, 10)
de Dan Ahiezer filius Ammisaddai; (Liber Numeri 1, 12)