Löydetty 319 Tulokset: Aaron

  • Portabitque Aaron nomina filiorum Israel in pectorali iudicii super cor suum, quando ingredietur sanctuarium: memoriale coram Domino in aeternum. (Liber Exodus 28, 29)

  • Pones autem in pectorali iudicii Urim et Tummim, quae erunt super cor Aaron, quando ingredietur coram Domino; et gestabit iudicium filiorum Israel super cor suum in conspectu Domini semper. (Liber Exodus 28, 30)

  • Et vestietur eo Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus, quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur. (Liber Exodus 28, 35)

  • super frontem Aaron. Portabitque Aaron iniquitatem contra sancta, quae sanctificabunt filii Israel in cunctis muneribus et donariis suis. Eritque lamina semper in fronte eius, ut placatus eis sit Dominus. (Liber Exodus 28, 38)

  • Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac mitras in gloriam et decorem; (Liber Exodus 28, 40)

  • vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius cum eo. Et unges eos et implebis manus eorum sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi. (Liber Exodus 28, 41)

  • et utentur eis Aaron et filii eius, quando ingredientur tabernaculum conventus, vel quando appropinquant ad altare, ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur: legitimum sempiternum erit Aaron et semini eius post eum. (Liber Exodus 28, 43)

  • Aaron ac filios eius applicabis ad ostium tabernaculi conventus. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua, (Liber Exodus 29, 4)

  • indues Aaron vestimentis suis, id est subucula et tunica ephod et ephod et pectorali, quod constringes ei cingulo ephod; (Liber Exodus 29, 5)

  • et impones eis mitras; eruntque sacerdotes mihi iure perpetuo. Postquam impleveris manus Aaron et filiorum eius, (Liber Exodus 29, 9)

  • applicabis et vitulum coram tabernaculo conventus; imponentque Aaron et filii eius manus super caput illius, (Liber Exodus 29, 10)

  • Unum quoque arietem sumes, super cuius caput ponent Aaron et filii eius manus; (Liber Exodus 29, 15)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina