Löydetty 326 Tulokset: Aaron pectoralis

  • Locutusque est Moyses ad filios Israel, et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus; fueruntque virgae duodecim, et virga Aaron in medio earum. (Liber Numeri 17, 21)

  • sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi; et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt. (Liber Numeri 17, 23)

  • Dixitque Dominus ad Moysen: “Refer virgam Aaron coram testimonio, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israel, et quiescant querelae eorum a me, ne moriantur”. (Liber Numeri 17, 25)

  • Dixitque Dominus ad Aaron: “Tu et filii tui et domus patris tui tecum portabitis iniquitatem sanctuarii; et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri. (Liber Numeri 18, 1)

  • Locutusque est Dominus ad Aaron: “Ecce dedi tibi custodiam praelibationum mearum. Omnia, quae sanctificantur a filiis Israel, tradidi tibi et filiis tuis pro officio sacerdotali, legitima sempiterna. (Liber Numeri 18, 8)

  • Dixitque Dominus ad Aaron: “In terra eorum nihil possidebitis nec habebitis partem inter eos: Ego pars et hereditas tua in medio filiorum Israel. (Liber Numeri 18, 20)

  • Sic de universis, quorum accipitis primitias a filiis Israel, elevate Domino: date Aaron sacerdoti. (Liber Numeri 18, 28)

  • Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: (Liber Numeri 19, 1)

  • Cumque indigeret aqua populus, convenerunt adversum Moysen et Aaron (Liber Numeri 20, 2)

  • Venitque Moyses et Aaron, relicta congregatione, ad introitum tabernaculi conventus corrueruntque proni in terram, et apparuit gloria Domini super eos. (Liber Numeri 20, 6)

  • “Tolle virgam et congrega populum, tu et Aaron frater tuus; et loquimini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque eduxeris aquam de petra, potabis congregationem et iumenta eius”. (Liber Numeri 20, 8)

  • Et congregaverunt Moyses et Aaron populum ante petram, dixitque eis: “Audite, rebelles; num de petra hac vobis aquam poterimus eicere?”. (Liber Numeri 20, 10)


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina