Liber Thobis, 6
1. Et cessavit plorare.
1. οἱ δὲ πορευόμενοι τὴν ὁδὸν ἦλθον ἑσπέρας ἐπὶ τὸν Τίγριν ποταμὸν καὶ ηὐλίζοντο ἐκεῖ
2. Et profectus est puer et angelus cum illo; et canis exiit cum illo et secutus est eos. Et abierunt ambo, et comprehendit illos prima nox; et manserunt super flumen Tigrin.
2. τὸ δὲ παιδάριον κατέβη περικλύσασθαι καὶ ἀνεπήδησεν ἰχθὺς ἀπὸ τοῦ ποταμοῦ καὶ ἐβουλήθη καταπιεῖν τὸ παιδάριον
3. Et descendit puer lavare pedes in flumen, et exsiliens piscis de aqua magnus volebat gluttire pedem pueri, et exclamavit.
3. ὁ δὲ ἄγγελος εἶπεν αὐτῷ ἐπιλαβοῦ τοῦ ἰχθύος καὶ ἐκράτησεν τὸν ἰχθὺν τὸ παιδάριον καὶ ἀνέβαλεν αὐτὸν ἐπὶ τὴν γῆν
4. Et ait illi angelus: “Comprehende et tene!”. Et comprehendit puer piscem et eduxit illum in terram.
4. καὶ εἶπεν αὐτῷ ὁ ἄγγελος ἀνάτεμε τὸν ἰχθὺν καὶ λαβὼν τὴν καρδίαν καὶ τὸ ἧπαρ καὶ τὴν χολὴν θὲς ἀσφαλῶς
5. Et dixit angelus illi: “Exintera hunc piscem et tolle fel et cor et iecur illius et repone ea tecum et interanea proice. Sunt enim fel et cor et iecur eius ad medicamentum utilia”.
5. καὶ ἐποίησεν τὸ παιδάριον ὡς εἶπεν αὐτῷ ὁ ἄγγελος τὸν δὲ ἰχθὺν ὀπτήσαντες ἔφαγον
6. Et exinterans puer piscem illum collegit fel, cor et iecur; et piscem assavit et manducavit et reliquit ex illo salitum. Et abierunt ambo pariter, donec appropinquarent ad Mediam.
6. καὶ ὥδευον ἀμφότεροι ἕως ἤγγισαν ἐν Ἐκβατάνοις
7. Et tunc interrogavit puer angelum et dixit ei: “Azaria frater, quod remedium est in corde et iecore piscis et in felle?”.
7. καὶ εἶπεν τὸ παιδάριον τῷ ἀγγέλῳ Αζαρια ἄδελφε τί ἐστιν τὸ ἧπαρ καὶ ἡ καρδία καὶ ἡ χολὴ τοῦ ἰχθύος
8. Et dixit illi: “Cor et iecur piscis fumiga coram viro aut muliere, qui occursum daemonii aut spiritus nequissimi habet, et fugiet ab illo omnis occursus, et ne maneant cum illo in aeternum.
8. καὶ εἶπεν αὐτῷ ἡ καρδία καὶ τὸ ἧπαρ ἐάν τινα ὀχλῇ δαιμόνιον ἢ πνεῦμα πονηρόν ταῦτα δεῖ καπνίσαι ἐνώπιον ἀνθρώπου ἢ γυναικός καὶ οὐκέτι οὐ μὴ ὀχληθῇ
9. Et fel ad inungendos oculos hominis, in quos ascenderunt albugines, ad flandum in ipsis super albugines, et ad sanitatem perveniunt”.
9. ἡ δὲ χολή ἐγχρῖσαι ἄνθρωπον ὃς ἔχει λευκώματα ἐν τοῖς ὀφθαλμοῖς καὶ ἰαθήσεται
10. Et postquam intravit in Mediam et iam appropinquabat ad Ecbatana,
10. ὡς δὲ προσήγγισαν τῇ Ραγη
11. dixit Raphael puero: “Thobia frater!”. Et dixit ei: “Ecce ego”. Et dixit illi: “In eis, quae sunt Raguel, hac nocte manere nos oportet. Et homo est propinquus tuus et habet filiam nomine Saram,
11. εἶπεν ὁ ἄγγελος τῷ παιδαρίῳ ἄδελφε σήμερον αὐλισθησόμεθα παρὰ Ραγουηλ καὶ αὐτὸς συγγενής σού ἐστιν καὶ ἔστιν αὐτῷ θυγάτηρ μονογενὴς ὀνόματι Σαρρα
12. sed neque masculum neque filiam aliam praeter Saram solam habet, et tu proximus es illius prae omnibus hominibus, ut possideas eam; et iustum est, ut possideas, quae sunt patri eius. Et haec puella sapiens et fortis et bona valde, et pater ipsius diligit illam”.
12. λαλήσω περὶ αὐτῆς τοῦ δοθῆναί σοι αὐτὴν εἰς γυναῖκα ὅτι σοὶ ἐπιβάλλει ἡ κληρονομία αὐτῆς καὶ σὺ μόνος εἶ ἐκ τοῦ γένους αὐτῆς καὶ τὸ κοράσιον καλὸν καὶ φρόνιμόν ἐστιν
13. Et dixit: “Iustum est, ut accipias illam. Et audi me, frater, et loquar de puella hac nocte, ut accipiamus illam tibi uxorem et, cum reversi fuerimus ex Rages, faciemus nuptias eius. Scio autem quoniam Raguel non potest denegare illam tibi. Novit enim quia, si dederit illam viro alteri, morte periet, secundum iudicium libri Moysis, quia tibi aptum est accipere hereditatem et filiam illius magis quam omni homini. Et nunc, frater, audi me, et loquemur de hac puella hac nocte et desponsabimus illam tibi et, cum reversi fuerimus ex Rages, accipiemus illam et ducemus eam nobiscum in domum tuam”.
13. καὶ νῦν ἄκουσόν μου καὶ λαλήσω τῷ πατρὶ αὐτῆς καὶ ὅταν ὑποστρέψωμεν ἐκ Ῥάγων ποιήσομεν τὸν γάμον διότι ἐπίσταμαι Ραγουηλ ὅτι οὐ μὴ δῷ αὐτὴν ἀνδρὶ ἑτέρῳ κατὰ τὸν νόμον Μωυσῆ ἢ ὀφειλέσει θάνατον ὅτι τὴν κληρονομίαν σοὶ καθήκει λαβεῖν ἢ πάντα ἄνθρωπον
14. Tunc respondens Thobias dixit Raphael: “Azaria frater, audivi quoniam iam tradita est viris septem, et mortui sunt in cubiculis suis noctu; cum intrabant ad illam, moriebantur. Audivi etiam quosdam dicentes quoniam daemonium illos occidit;
14. τότε εἶπεν τὸ παιδάριον τῷ ἀγγέλῳ Αζαρια ἄδελφε ἀκήκοα ἐγὼ τὸ κοράσιον δεδόσθαι ἑπτὰ ἀνδράσιν καὶ πάντας ἐν τῷ νυμφῶνι ἀπολωλότας
15. et timeo nunc, quoniam diligit illam et ipsam quidem non vexat, sed eum, qui illi voluerit propinquare, ipsum occidit. Unicus sum patri meo; ne forte moriar et deducam patris mei vitam et matris meae cum dolore super me in sepulcrum eorum. Sed neque alium filium habent, qui sepeliat illos”.
15. καὶ νῦν ἐγὼ μόνος εἰμὶ τῷ πατρὶ καὶ φοβοῦμαι μὴ εἰσελθὼν ἀποθάνω καθὼς καὶ οἱ πρότεροι ὅτι δαιμόνιον φιλεῖ αὐτήν ὃ οὐκ ἀδικεῖ οὐδένα πλὴν τῶν προσαγόντων αὐτῇ καὶ νῦν ἐγὼ φοβοῦμαι μὴ ἀποθάνω καὶ κατάξω τὴν ζωὴν τοῦ πατρός μου καὶ τῆς μητρός μου μετ’ ὀδύνης ἐπ’ ἐμοὶ εἰς τὸν τάφον αὐτῶν καὶ υἱὸς ἕτερος οὐχ ὑπάρχει αὐτοῖς ὃς θάψει αὐτούς
16. Et dixit illi angelus: “Non es memor mandatorum patris tui, quoniam praecepit tibi accipere uxorem ex domo patris tui? Et nunc audi me, frater: noli computare daemonium illud, sed accipe illam, et scio quoniam dabitur tibi hac nocte uxor.
16. εἶπεν δὲ αὐτῷ ὁ ἄγγελος οὐ μέμνησαι τῶν λόγων ὧν ἐνετείλατό σοι ὁ πατήρ σου ὑπὲρ τοῦ λαβεῖν σε γυναῖκα ἐκ τοῦ γένους σου καὶ νῦν ἄκουσόν μου ἄδελφε διότι σοὶ ἔσται εἰς γυναῖκα καὶ τοῦ δαιμονίου μηδένα λόγον ἔχε ὅτι τὴν νύκτα ταύτην δοθήσεταί σοι αὕτη εἰς γυναῖκα
17. Et, cum intraveris in cubiculum, tolle de iecore piscis et cor et impone super cinerem incensi. Et odor manabit, et odorabitur illud daemonium et fugiet et non apparebit circa illam omnino in perpetuo.
17. καὶ ἐὰν εἰσέλθῃς εἰς τὸν νυμφῶνα λήμψῃ τέφραν θυμιαμάτων καὶ ἐπιθήσεις ἀπὸ τῆς καρδίας καὶ τοῦ ἥπατος τοῦ ἰχθύος καὶ καπνίσεις καὶ ὀσφρανθήσεται τὸ δαιμόνιον καὶ φεύξεται καὶ οὐκ ἐπανελεύσεται τὸν αἰῶνα τοῦ αἰῶνος
18. Et, cum coeperis esse cum illa, surgite primum ambo et orate et deprecamini Dominum caeli, ut detur vobis misericordia et sanitas. Noli timere; tibi enim destinata est ante saeculum, et tu illam sanabis, et ibit tecum, et credo quoniam habebis ex illa filios, et erunt tibi sicut fratres. Noli computare”. Et cum audisset Thobias sermones Raphael quoniam soror est illius et de semine patris illius, dilexit eam valde, et cor eius haesit illi.
18. ὅταν δὲ προσπορεύῃ αὐτῇ ἐγέρθητε ἀμφότεροι καὶ βοήσατε πρὸς τὸν ἐλεήμονα θεόν καὶ σώσει ὑμᾶς καὶ ἐλεήσει μὴ φοβοῦ ὅτι σοὶ αὐτὴ ἡτοιμασμένη ἦν ἀπὸ τοῦ αἰῶνος καὶ σὺ αὐτὴν σώσεις καὶ πορεύσεται μετὰ σοῦ καὶ ὑπολαμβάνω ὅτι σοὶ ἔσται ἐξ αὐτῆς παιδία
19.
19. καὶ ὡς ἤκουσεν Τωβιας ταῦτα ἐφίλησεν αὐτήν καὶ ἡ ψυχὴ αὐτοῦ ἐκολλήθη αὐτῇ σφόδρα