Mosaico decorativo

1. Et sub Asarhaddon rege de scendi in domum meam, et red dita est mihi uxor mea Anna et filius meus Thobias. In Pentecoste, die festo nostro, qui est sanctus a Septimanis, factum est mihi prandium bonum, et discubui, ut pranderem.

1. ὅτε δὲ κατῆλθον εἰς τὸν οἶκόν μου καὶ ἀπεδόθη μοι Αννα ἡ γυνή μου καὶ Τωβιας ὁ υἱός μου ἐν τῇ πεντηκοστῇ τῇ ἑορτῇ ἥ ἐστιν ἁγία ἑπτὰ ἑβδομάδων ἐγενήθη ἄριστον καλόν μοι καὶ ἀνέπεσα τοῦ φαγεῖν

2. Et apposita est mihi mensa, et vidi pulmentaria complura. Et dixi Thobiae filio meo: “Vade et, quemcumque pauperem inveneris ex fratribus nostris, qui sunt captivi in Nineve, qui in mente habet Dominum in toto corde suo, hunc adduc, et manducabit pariter mecum; ecce sustineo te, fili, donec venias”.

2. καὶ ἐθεασάμην ὄψα πολλὰ καὶ εἶπα τῷ υἱῷ μου βάδισον καὶ ἄγαγε ὃν ἐὰν εὕρῃς τῶν ἀδελφῶν ἡμῶν ἐνδεῆ ὃς μέμνηται τοῦ κυρίου καὶ ἰδοὺ μενῶ σε

3. Et abiit Thobias quaerere aliquem pauperem ex fratribus nostris et reversus dixit mihi: “Pater!”. Et ego dixi illi: “Ecce ego, fili”. Et respondens ait: “Ecce unus ex natione nostra occisus est et proiectus est in foro et nunc ibidem laqueo suffocatus est”.

3. καὶ ἐλθὼν εἶπεν πάτερ εἷς ἐκ τοῦ γένους ἡμῶν ἐστραγγαλωμένος ἔρριπται ἐν τῇ ἀγορᾷ

4. Et exsiliens reliqui prandium, antequam ex illo gustarem, et sustuli eum de platea in unam domum, donec sol caderet, et illum sepelirem.

4. κἀγὼ πρὶν ἢ γεύσασθαί με ἀναπηδήσας ἀνειλόμην αὐτὸν εἴς τι οἴκημα ἕως οὗ ἔδυ ὁ ἥλιος

5. Et reversus lavi et manducavi panem meum cum luctu

5. καὶ ἐπιστρέψας ἐλουσάμην καὶ ἤσθιον τὸν ἄρτον μου ἐν λύπῃ

6. et rememoratus sum sermonis prophetae Amos, quem locutus est in Bethel dicens: “Convertentur omnes dies festi vestri in luctum, et omnia cantica vestra in lamentationem”.

6. καὶ ἐμνήσθην τῆς προφητείας Αμως καθὼς εἶπεν στραφήσονται αἱ ἑορταὶ ὑμῶν εἰς πένθος καὶ πᾶσαι αἱ εὐφροσύναι ὑμῶν εἰς θρῆνον καὶ ἔκλαυσα

7. Et lacrimatus sum. Et, postquam sol occidit, abii et fodiens sepelivi illum.

7. καὶ ὅτε ἔδυ ὁ ἥλιος ᾠχόμην καὶ ὀρύξας ἔθαψα αὐτόν

8. Et proximi mei deridebant me dicentes: “Non timet adhuc hic homo; iam enim inquisitus est huius rei causa, ut occideretur, et fugit et ecce iterum sepelit mortuos”.

8. καὶ οἱ πλησίον ἐπεγέλων λέγοντες οὐκέτι φοβεῖται φονευθῆναι περὶ τοῦ πράγματος τούτου καὶ ἀπέδρα καὶ ἰδοὺ πάλιν θάπτει τοὺς νεκρούς

9. Et lavi ea nocte, postquam illum sepelivi, et introivi in atrium meum et obdormivi circa parietem atrii, et facies mea nuda erat propter aestum.

9. καὶ ἐν αὐτῇ τῇ νυκτὶ ἀνέλυσα θάψας καὶ ἐκοιμήθην μεμιαμμένος παρὰ τὸν τοῖχον τῆς αὐλῆς καὶ τὸ πρόσωπόν μου ἀκάλυπτον ἦν

10. Et ignorabam quoniam passeres in pariete super me erant, quorum stercora insederunt in oculos meos calida et induxerunt albugines. Et ibam ad medicos, ut curarer, et, quanto inunxerunt me medicamentis, tanto magis oculi mei excaecabantur maculis, donec perexcaecatus sum. Et eram inutilis meis oculis annis quattuor, et omnes fratres mei dolebant pro me. Achicarus autem pascebat me annis duobus, priusquam iret in Elymaida.

10. καὶ οὐκ ᾔδειν ὅτι στρουθία ἐν τῷ τοίχῳ ἐστίν καὶ τῶν ὀφθαλμῶν μου ἀνεῳγότων ἀφώδευσαν τὰ στρουθία θερμὸν εἰς τοὺς ὀφθαλμούς μου καὶ ἐγενήθη λευκώματα εἰς τοὺς ὀφθαλμούς μου καὶ ἐπορεύθην πρὸς ἰατρούς καὶ οὐκ ὠφέλησάν με Αχιαχαρος δὲ ἔτρεφέν με ἕως οὗ ἐπορεύθη εἰς τὴν Ἐλυμαΐδα

11. In illo tempore Anna uxor mea mercede deserviebat operibus mulierum lanam faciens.

11. καὶ ἡ γυνή μου Αννα ἠριθεύετο ἐν τοῖς γυναικείοις

12. Et remittebat dominis eorum, et dabant ei mercedem. Septima autem die mensis Dystri detexuit texturam et reddidit illam dominis, et dederunt ei mercedem totam et dederunt ei pro textura haedum de capris.

12. καὶ ἀπέστελλε τοῖς κυρίοις καὶ ἀπέδωκαν αὐτῇ καὶ αὐτοὶ τὸν μισθὸν προσδόντες καὶ ἔριφον

13. Et cum introisset ad me haedus, coepit clamare. Et vocavi eam et dixi: “Unde est hic haedus? Ne forte furtivus sit, redde illum dominis suis; nobis enim non licet manducare quidquam furtivum”.

13. ὅτε δὲ ἦλθεν πρός με ἤρξατο κράζειν καὶ εἶπα αὐτῇ πόθεν τὸ ἐρίφιον μὴ κλεψιμαῖόν ἐστιν ἀπόδος αὐτὸ τοῖς κυρίοις οὐ γὰρ θεμιτόν ἐστιν φαγεῖν κλεψιμαῖον

14. Et illa mihi dixit: “Munere mihi datus est supra mercedem”. Et ego non credebam ei, sed dicebam, ut restitueret illum dominis, et erubescebam coram illa huius rei causa. Et respondens dixit mihi: “Et ubi sunt eleemosynae tuae? Ubi sunt iustitiae tuae? Ecce, omnia tibi nota sunt”.

14. ἡ δὲ εἶπεν δῶρον δέδοταί μοι ἐπὶ τῷ μισθῷ καὶ οὐκ ἐπίστευον αὐτῇ καὶ ἔλεγον ἀποδιδόναι αὐτὸ τοῖς κυρίοις καὶ ἠρυθρίων πρὸς αὐτήν ἡ δὲ ἀποκριθεῖσα εἶπέν μοι ποῦ εἰσιν αἱ ἐλεημοσύναι σου καὶ αἱ δικαιοσύναι σου ἰδοὺ γνωστὰ πάντα μετὰ σοῦ



Read the Bible in a Year

Join our community and complete the entire Bible in 365 days. A structured and inspiring path to deepen your faith and knowledge of Scripture.