Mosaico decorativo

1. Iudex sapiens instituet populum suum, et principatus sensati stabilis erit.

1. κριτὴς σοφὸς παιδεύσει τὸν λαὸν αὐτοῦ καὶ ἡγεμονία συνετοῦ τεταγμένη ἔσται

2. Secundum iudicem populi sic et ministri eius, et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea.

2. κατὰ τὸν κριτὴν τοῦ λαοῦ οὕτως καὶ οἱ λειτουργοὶ αὐτοῦ καὶ κατὰ τὸν ἡγούμενον τῆς πόλεως πάντες οἱ κατοικοῦντες αὐτήν

3. Rex insipiens perdet populum suum, et civitates inhabitabuntur per sensum potentium.

3. βασιλεὺς ἀπαίδευτος ἀπολεῖ τὸν λαὸν αὐτοῦ καὶ πόλις οἰκισθήσεται ἐν συνέσει δυναστῶν

4. In manu Dei potestas terrae, et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam.

4. ἐν χειρὶ κυρίου ἡ ἐξουσία τῆς γῆς καὶ τὸν χρήσιμον ἐγερεῖ εἰς καιρὸν ἐπ’ αὐτῆς

5. In manu Dei prosperitas hominis, et super faciem scribae imponet honorem suum.

5. ἐν χειρὶ κυρίου εὐοδία ἀνδρός καὶ προσώπῳ γραμματέως ἐπιθήσει δόξαν αὐτοῦ

6. Pro omni iniuria proximi ne rependas et nihil agas in operibus superbiae.

6. ἐπὶ παντὶ ἀδικήματι μὴ μηνιάσῃς τῷ πλησίον καὶ μὴ πρᾶσσε μηδὲν ἐν ἔργοις ὕβρεως

7. Odibilis coram Deo est et hominibus superbia, et utrisque execrabilis omnis vexatio.

7. μισητὴ ἔναντι κυρίου καὶ ἀνθρώπων ὑπερηφανία καὶ ἐξ ἀμφοτέρων πλημμελὴς ἡ ἀδικία

8. Regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et contumelias et divitias dolosas.

8. βασιλεία ἀπὸ ἔθνους εἰς ἔθνος μετάγεται διὰ ἀδικίας καὶ ὕβρεις καὶ χρήματα

9. Avaro autem nihil est scelestius, hic enim et animam suam venalem habet.

9. τί ὑπερηφανεύεται γῆ καὶ σποδός ὅτι ἐν ζωῇ ἔρριψα τὰ ἐνδόσθια αὐτοῦ

10. Quid superbit terra et cinis? Quoniam in vita sua proiecit intima sua.

10. μακρὸν ἀρρώστημα σκώπτει ἰατρός καὶ βασιλεὺς σήμερον καὶ αὔριον τελευτήσει

11. Languor prolixior gravat medicum, brevis languor serenat medicum.

11. ἐν γὰρ τῷ ἀποθανεῖν ἄνθρωπον κληρονομήσει ἑρπετὰ καὶ θηρία καὶ σκώληκας

12. Omnis potentatus brevis vita, sic et rex hodie est et cras morietur.

12. ἀρχὴ ὑπερηφανίας ἀνθρώπου ἀφίστασθαι ἀπὸ κυρίου καὶ ἀπὸ τοῦ ποιήσαντος αὐτὸν ἀπέστη ἡ καρδία αὐτοῦ

13. Cum enim morietur homo, hereditabit serpentes et bestias et vermes.

13. ὅτι ἀρχὴ ὑπερηφανίας ἁμαρτία καὶ ὁ κρατῶν αὐτῆς ἐξομβρήσει βδέλυγμα διὰ τοῦτο παρεδόξασεν κύριος τὰς ἐπαγωγὰς καὶ κατέστρεψεν εἰς τέλος αὐτούς

14. Initium superbiae hominis apostatare a Deo;

14. θρόνους ἀρχόντων καθεῖλεν ὁ κύριος καὶ ἐκάθισεν πραεῖς ἀντ’ αὐτῶν

15. et ab eo, qui fecit illum, recessit cor eius. Quoniam initium omnis peccati est superbia, qui tenuerit illam, ebulliet maledictum, et subvertet eum in finem.

15. ῥίζας ἐθνῶν ἐξέτιλεν ὁ κύριος καὶ ἐφύτευσεν ταπεινοὺς ἀντ’ αὐτῶν

16. Propterea mirabiles fecit Dominus plagas malorum et destruxit eos usque in finem.

16. χώρας ἐθνῶν κατέστρεψεν ὁ κύριος καὶ ἀπώλεσεν αὐτὰς ἕως θεμελίων γῆς

17. Sedes ducum superborum destruxit Deus et sedere fecit mites pro eis.

17. ἐξῆρεν ἐξ αὐτῶν καὶ ἀπώλεσεν αὐτοὺς καὶ κατέπαυσεν ἀπὸ γῆς τὸ μνημόσυνον αὐτῶν

18. Radices gentium superbarum eradicavit Deus et plantavit humiles pro ipsis.

18. οὐκ ἔκτισται ἀνθρώποις ὑπερηφανία οὐδὲ ὀργὴ θυμοῦ γεννήμασιν γυναικῶν

19. Terras gentium evertit Dominus et perdidit eas usque ad fundamentum.

19. σπέρμα ἔντιμον ποῖον σπέρμα ἀνθρώπου σπέρμα ἔντιμον ποῖον οἱ φοβούμενοι τὸν κύριον σπέρμα ἄτιμον ποῖον σπέρμα ἀνθρώπου σπέρμα ἄτιμον ποῖον οἱ παραβαίνοντες ἐντολάς

20. Arefecit ex ipsis et disperdidit eos et cessare fecit memoriam eorum a terra.

20. ἐν μέσῳ ἀδελφῶν ὁ ἡγούμενος αὐτῶν ἔντιμος καὶ οἱ φοβούμενοι κύριον ἐν ὀφθαλμοῖς αὐτοῦ

21. Memoriam superborum perdidit Deus et reliquit memoriam humilium sensu.

21. []

22. Non est creata hominibus superbia, neque iracundia nato mulierum.

22. πλούσιος καὶ ἔνδοξος καὶ πτωχός τὸ καύχημα αὐτῶν φόβος κυρίου

23. Semen hominum honoratum hoc, quod timet Deum; semen autem hoc exhonorabitur, quod praeterit mandata Domini.

23. οὐ δίκαιον ἀτιμάσαι πτωχὸν συνετόν καὶ οὐ καθήκει δοξάσαι ἄνδρα ἁμαρτωλόν

24. In medio fratrum rector illorum in honore; et, qui timent Dominum, erunt in oculis illius.

24. μεγιστὰν καὶ κριτὴς καὶ δυνάστης δοξασθήσεται καὶ οὐκ ἔστιν αὐτῶν τις μείζων τοῦ φοβουμένου τὸν κύριον

25. Peregrinus, advena et pauper: timor Dei est gloria eorum.

25. οἰκέτῃ σοφῷ ἐλεύθεροι λειτουργήσουσιν καὶ ἀνὴρ ἐπιστήμων οὐ γογγύσει

26. Noli despicere hominem iustum pauperem et noli magnificare virum peccatorem divitem.

26. μὴ σοφίζου ποιῆσαι τὸ ἔργον σου καὶ μὴ δοξάζου ἐν καιρῷ στενοχωρίας σου

27. Magnus et iudex et potens est in honore, sed non est maior illo, qui timet Deum.

27. κρείσσων ἐργαζόμενος καὶ περισσεύων ἐν πᾶσιν ἢ περιπατῶν δοξαζόμενος καὶ ἀπορῶν ἄρτων

28. Servo sensato liberi servient; et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus.

28. τέκνον ἐν πραΰτητι δόξασον τὴν ψυχήν σου καὶ δὸς αὐτῇ τιμὴν κατὰ τὴν ἀξίαν αὐτῆς

29. Noli extollere te in faciendo opere tuo et noli gloriari in tempore angustiae tuae.

29. τὸν ἁμαρτάνοντα εἰς τὴν ψυχὴν αὐτοῦ τίς δικαιώσει καὶ τίς δοξάσει τὸν ἀτιμάζοντα τὴν ζωὴν αὐτοῦ

30. Melior est, qui operatur et abundat in omnibus, quam qui gloriatur et eget pane.

30. πτωχὸς δοξάζεται δι’ ἐπιστήμην αὐτοῦ καὶ πλούσιος δοξάζεται διὰ τὸν πλοῦτον αὐτοῦ

31. Fili, in mansuetudine honora animam tuam et da illi victum cultumque secundum meritum suum.

31. ὁ δεδοξασμένος ἐν πτωχείᾳ καὶ ἐν πλούτῳ ποσαχῶς καὶ ὁ ἄδοξος ἐν πλούτῳ καὶ ἐν πτωχείᾳ ποσαχῶς

32. Peccantem in animam suam quis iustificabit? Et quis honorificabit exhonorantem animam suam?

32.

33. Est pauper, qui honoratur propter disciplinam et timorem suum, et est homo, qui honorificatur propter substantiam suam.

33.

34. Qui autem honoratur in paupertate, quanto magis in substantia! Et, qui exhonoratur in substantia, quanto magis in paupertate!

34.



Read the Bible in a Year

Join our community and complete the entire Bible in 365 days. A structured and inspiring path to deepen your faith and knowledge of Scripture.