Found 474 Results for: audire verba

  • Alii dicebant: Hæc verba non sunt dæmonium habentis: numquid dæmonium potest cæcorum oculos aperire? (Evangelium secundum Ioannem 10, 21)

  • Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non judico eum ; non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum. (Evangelium secundum Ioannem 12, 47)

  • Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die. (Evangelium secundum Ioannem 12, 48)

  • Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse facit opera. (Evangelium secundum Ioannem 14, 10)

  • Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis. (Evangelium secundum Ioannem 15, 7)

  • quia verba quæ dedisti mihi, dedi eis: et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti. (Evangelium secundum Ioannem 17, 8)

  • Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est eis: Viri Judæi, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea. (Actus Apostolorum 2, 14)

  • Viri Israëlitæ, audite verba hæc: Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis: (Actus Apostolorum 2, 22)

  • Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos: Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate. (Actus Apostolorum 4, 19)

  • Audiens autem Ananias hæc verba, cecidit, et expiravit. Et factus est timor magnus super omnes qui audierunt. (Actus Apostolorum 5, 5)

  • Ite, et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitæ hujus. (Actus Apostolorum 5, 20)

  • Tunc summiserunt viros, qui dicerent se audivisse eum dicentem verba blasphemiæ in Moysen et in Deum. (Actus Apostolorum 6, 11)


“O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia. São Padre Pio de Pietrelcina