Found 474 Results for: audire verba
Cælum et terra transibunt: verba autem mea non transibunt. (Evangelium secundum Lucam 21, 33)
Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum. (Evangelium secundum Lucam 21, 38)
Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis. (Evangelium secundum Lucam 24, 11)
Et dixit ad eos: Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me. (Evangelium secundum Lucam 24, 44)
Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur: non enim ad mensuram dat Deus spiritum. (Evangelium secundum Ioannem 3, 34)
Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire? (Evangelium secundum Ioannem 6, 61)
Spiritus est qui vivificat: caro non prodest quidquam: verba quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. (Evangelium secundum Ioannem 6, 64)
Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? verba vitæ æternæ habes: (Evangelium secundum Ioannem 6, 69)
Hæc verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo: et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora ejus. (Evangelium secundum Ioannem 8, 20)
Quare loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum. (Evangelium secundum Ioannem 8, 43)
Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. (Evangelium secundum Ioannem 8, 47)
Respondit eis: Dixi vobis jam, et audistis: quid iterum vultis audire? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri? (Evangelium secundum Ioannem 9, 27)