Found 12906 Results for: Ut
Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 43)
Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quæ habuit, et emit eam. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 46)
Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 48)
Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia hæc, et virtutes? (Evangelium secundum Matthaeum 13, 54)
Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 57)
Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 58)
et ait pueris suis: Hic est Joannes Baptista: ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 2)
Et volens illum occidere, timuit populum: quia sicut prophetam eum habebant. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 5)
Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi: (Evangelium secundum Matthaeum 14, 6)
At illa præmonita a matre sua: Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistæ. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 8)
Et contristatus est rex: propter juramentum autem, et eos qui pariter recumbebant, jussit dari. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 9)
Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellæ, et attulit matri suæ. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 11)