Found 12906 Results for: Ut
et locutus est eis multa in parabolis, dicens: Ecce exiit qui seminat, seminare. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 3)
Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam: et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ: (Evangelium secundum Matthaeum 13, 5)
sole autem orto æstuaverunt ; et quia non habebant radicem, aruerunt. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 6)
Alia autem ceciderunt in spinas: et creverunt spinæ, et suffocaverunt ea. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 7)
Alia autem ceciderunt in terram bonam: et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 8)
Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum: illis autem non est datum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 11)
Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 12)
Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestræ quia audiunt. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 16)
Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud: (Evangelium secundum Matthaeum 13, 20)
non habet autem in se radicem, sed est temporalis: facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 21)
Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo sæculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 22)
Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 23)