Found 12906 Results for: Ut
Et non audierunt vocem tuam, ut operarentur regi Babylonis: et statuisti verba tua, quæ locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum, ut transferrentur ossa regum nostrorum et ossa patrum nostrorum de loco suo: (Liber Baruch 2, 24)
Et posuisti templum in quo invocatum est nomen tuum in ipso sicut hæc dies, propter iniquitatem domus Israël et domus Juda. (Liber Baruch 2, 26)
sicut locutus es in manu pueri tui Moysi, in die qua præcepisti ei scribere legem tuam coram filiis Israël, (Liber Baruch 2, 28)
et statuam illis testamentum alterum sempiternum, ut sim illis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum: et non movebo amplius populum meum, filios Israël, a terra quam dedi illis. (Liber Baruch 2, 35)
Domine omnipotens, Deus Israël, audi nunc orationem mortuorum Israël, et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te, et non audierunt vocem Domini Dei sui, et agglutinata sunt nobis mala. (Liber Baruch 3, 4)
quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris, et ut invocemus nomen tuum, et laudemus te in captivitate nostra, quia convertimur ab iniquitate patrum nostrorum, qui peccaverunt ante te. (Liber Baruch 3, 7)
Audi, Israël, mandata vitæ: auribus percipe, ut scias prudentiam. (Liber Baruch 3, 9)
inveterasti in terra aliena, coinquinatus es cum mortuis, deputatus es cum descendentibus in infernum? (Liber Baruch 3, 11)
nam si in via Dei ambulasses, habitasses utique in pace sempiterna. (Liber Baruch 3, 13)
Disce ubi sit prudentia, ubi sit virtus, ubi sit intellectus, ut scias simul ubi sit longiturnitas vitæ et victus, ubi sit lumen oculorum, et pax. (Liber Baruch 3, 14)
Juvenes viderunt lumen, et habitaverunt super terram, viam autem disciplinæ ignoraverunt, (Liber Baruch 3, 20)
Filii quoque Agar, qui exquirunt prudentiam quæ de terra est, negotiatores Merrhæ et Theman, et fabulatores, et exquisitores prudentiæ et intelligentiæ: viam autem sapientiæ nescierunt, neque commemorati sunt semitas ejus. (Liber Baruch 3, 23)