Found 12906 Results for: Ut
Nun. Erraverunt cæci in plateis, polluti sunt in sanguine ; cumque non possent, tenuerunt lacinias suas. (Lamentationes 4, 14)
Samech. Recedite polluti, clamaverunt eis ; recedite, abite, nolite tangere: jurgati quippe sunt, et commoti dixerunt inter gentes: Non addet ultra ut habitet in eis. (Lamentationes 4, 15)
Phe. Facies Domini divisit eos, non addet ut respiciat eos ; facies sacerdotum non erubuerunt, neque senum miserti sunt. (Lamentationes 4, 16)
Coph. Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis cæli ; super montes persecuti sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis. (Lamentationes 4, 19)
Thau. Completa est iniquitas tua, filia Sion: non addet ultra ut transmigret te. Visitavit iniquitatem tuam, filia Edom ; discooperuit peccata tua. (Lamentationes 4, 22)
Ægypto dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane. (Lamentationes 5, 6)
Tu autem, Domine, in æternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem. (Lamentationes 5, 19)
Converte nos, Domine, ad te, et convertemur ; innova dies nostros, sicut a principio. (Lamentationes 5, 21)
Et dixerunt: Ecce misimus ad vos pecunias, de quibus emite holocautomata et thus: et facite manna, et offerte pro peccato, ad aram Domini Dei nostri: (Liber Baruch 1, 10)
et orate pro vita Nabuchodonosor regis Babylonis, et pro vita Baltassar filii ejus, ut sint dies eorum sicut dies cæli super terram: (Liber Baruch 1, 11)
et ut det Dominus virtutem nobis, et illuminet oculos nostros, ut vivamus sub umbra Nabuchodonosor regis Babylonis, et sub umbra Baltassar filii ejus, et serviamus eis multis diebus, et inveniamus gratiam in conspectu eorum. (Liber Baruch 1, 12)
et dicetis: Domino Deo nostro justitia, nobis autem confusio faciei nostræ, sicut est dies hæc omni Juda, et habitantibus in Jerusalem: (Liber Baruch 1, 15)