Found 12906 Results for: Ut
Omnia autem probate: quod bonum est tenete. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 21)
Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia: ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 23)
Salutate fratres omnes in osculo sancto. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 26)
Adjuro vos per Dominum ut legatur epistola hæc omnibus sanctis fratribus. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 27)
Gratias agere debemus semper Deo pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscujusque vestrum in invicem: (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 3)
ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei, pro patientia vestra, et fide, et in omnibus persecutionibus vestris, et tribulationibus, quas sustinetis (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 4)
in exemplum justi judicii Dei, ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et patimini. (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 5)
et vobis, qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione Domini Jesu de cælo cum angelis virtutis ejus, (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 7)
qui pœnas dabunt in interitu æternas a facie Domini, et a gloria virtutis ejus: (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 9)
In quo etiam oramus semper pro vobis: ut dignetur vos vocatione sua Deus noster, et impleat omnem voluntatem bonitatis, et opus fidei in virtute, (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 11)
ut clarificetur nomen Domini nostri Jesu Christi in vobis, et vos in illo secundum gratiam Dei nostri, et Domini Jesu Christi. (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 12)
Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et nostræ congregationis in ipsum: (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 1)
