Found 12906 Results for: Ut
De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 1)
Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet: (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 2)
cum enim dixerint: Pax et securitas: tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 3)
Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tamquam fur comprehendat: (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 4)
Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 6)
Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis: (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 8)
quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum, (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 9)
qui mortuus est pro nobis: ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 10)
Propter quod consolamini invicem, et ædificate alterutrum, sicut et facitis. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 11)
Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et præsunt vobis in Domino, et monent vos, (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 12)
ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum: pacem habete cum eis. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 13)
Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 14)
