Mosaico decorativo

Found 1263 Results for: Terra Sancta

  • In ira Domini exercituum conturbata est terra, et erit populus quasi esca ignis ; vir fratri suo non parcet. (Liber Isaiae 9, 19)

  • Non nocebunt, et non occident in universo monte sancto meo, quia repleta est terra scientia Domini, sicut aquæ maris operientes. (Liber Isaiae 11, 9)

  • Et erit via residuo populo meo qui relinquetur ab Assyriis, sicut fuit Israëli in die illa qua ascendit de terra Ægypti. (Liber Isaiae 11, 16)

  • Cantate Domino, quoniam magnifice fecit ; annuntiate hoc in universa terra. (Liber Isaiae 12, 5)

  • venientibus de terra procul, a summitate cæli ; Dominus, et vasa furoris ejus, ut disperdat omnem terram. (Liber Isaiae 13, 5)

  • Super hoc cælum turbabo ; et movebitur terra de loco suo, propter indignationem Domini exercituum, et propter diem iræ furoris ejus. (Liber Isaiae 13, 13)

  • Conquievit et siluit omnis terra, gavisa est et exsultavit ; (Liber Isaiae 14, 7)

  • sic eveniet: ut conteram Assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcem eum ; et auferetur ab eis jugum ejus, et onus illius ab humero eorum tolletur. (Liber Isaiae 14, 25)

  • Et erit: cum apparuerit quod laboravit Moab super excelsis suis, ingredietur ad sancta sua ut obsecret, et non valebit. (Liber Isaiae 16, 12)

  • Omnes habitatores orbis, qui moramini in terra, cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis, et clangorem tubæ audietis. (Liber Isaiae 18, 3)

  • Et erit terra Juda Ægypto in pavorem ; omnis qui illius fuerit recordatus pavebit a facie consilii Domini exercituum, quod ipse cogitavit super eam. (Liber Isaiae 19, 17)

  • In die illa erunt quinque civitates in terra Ægypti loquentes lingua Chanaan, et jurantes per Dominum exercituum: Civitas solis vocabitur una. (Liber Isaiae 19, 18)


"Como é belo esperar!" São Padre Pio de Pietrelcina