Encontrados 1263 resultados para: Terra Sancta
In ira Domini exercituum conturbata est terra, et erit populus quasi esca ignis ; vir fratri suo non parcet. (Liber Isaiae 9, 19)
Non nocebunt, et non occident in universo monte sancto meo, quia repleta est terra scientia Domini, sicut aquæ maris operientes. (Liber Isaiae 11, 9)
Et erit via residuo populo meo qui relinquetur ab Assyriis, sicut fuit Israëli in die illa qua ascendit de terra Ægypti. (Liber Isaiae 11, 16)
Cantate Domino, quoniam magnifice fecit ; annuntiate hoc in universa terra. (Liber Isaiae 12, 5)
venientibus de terra procul, a summitate cæli ; Dominus, et vasa furoris ejus, ut disperdat omnem terram. (Liber Isaiae 13, 5)
Super hoc cælum turbabo ; et movebitur terra de loco suo, propter indignationem Domini exercituum, et propter diem iræ furoris ejus. (Liber Isaiae 13, 13)
Conquievit et siluit omnis terra, gavisa est et exsultavit ; (Liber Isaiae 14, 7)
sic eveniet: ut conteram Assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcem eum ; et auferetur ab eis jugum ejus, et onus illius ab humero eorum tolletur. (Liber Isaiae 14, 25)
Et erit: cum apparuerit quod laboravit Moab super excelsis suis, ingredietur ad sancta sua ut obsecret, et non valebit. (Liber Isaiae 16, 12)
Omnes habitatores orbis, qui moramini in terra, cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis, et clangorem tubæ audietis. (Liber Isaiae 18, 3)
Et erit terra Juda Ægypto in pavorem ; omnis qui illius fuerit recordatus pavebit a facie consilii Domini exercituum, quod ipse cogitavit super eam. (Liber Isaiae 19, 17)
In die illa erunt quinque civitates in terra Ægypti loquentes lingua Chanaan, et jurantes per Dominum exercituum: Civitas solis vocabitur una. (Liber Isaiae 19, 18)