Found 203 Results for: Sermo
Et placuit sermo in conspectu eorum. (Liber I Maccabaeorum 8, 21)
Sicut enim vinum semper bibere, aut semper aquam, contrarium est ; alternis autem uti, delectabile: ita legentibus si semper exactus sit sermo, non erit gratus. Hic ergo erit consummatus. (Liber II Maccabaeorum 15, 40)
Responsio mollis frangit iram ; sermo durus suscitat furorem. (Liber Proverbiorum 15, 1)
Lætatur homo in sententia oris sui, et sermo opportunus est optimus. (Liber Proverbiorum 15, 23)
Abominatio Domini cogitationes malæ, et purus sermo pulcherrimus firmabitur ab eo. (Liber Proverbiorum 15, 26)
Omnis sermo Dei ignitus: clypeus est sperantibus in se. (Liber Proverbiorum 30, 5)
Et sermo illius potestate plenus est, nec dicere ei quisquam potest: Quare ita facis? (Liber Ecclesiastes 8, 4)
Custodite ergo vos a murmuratione quæ nihil prodest, et a detractione parcite linguæ: quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit, os autem quod mentitur occidit animam. (Liber Sapientiae 1, 11)
Quia ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus tamquam non fuerimus. Quoniam fumus flatus est in naribus nostris, et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum: (Liber Sapientiae 2, 2)
Etenim neque herba, neque malagma sanavit eos: sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia. (Liber Sapientiae 16, 12)
ut scirent filii tui quos dilexisti, Domine, quoniam non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat. (Liber Sapientiae 16, 26)
omnipotens sermo tuus de cælo, a regalibus sedibus, durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit, (Liber Sapientiae 18, 15)