Encontrados 203 resultados para: Sermo

  • Et placuit sermo in conspectu eorum. (Liber I Maccabaeorum 8, 21)

  • Sicut enim vinum semper bibere, aut semper aquam, contrarium est ; alternis autem uti, delectabile: ita legentibus si semper exactus sit sermo, non erit gratus. Hic ergo erit consummatus. (Liber II Maccabaeorum 15, 40)

  • Responsio mollis frangit iram ; sermo durus suscitat furorem. (Liber Proverbiorum 15, 1)

  • Lætatur homo in sententia oris sui, et sermo opportunus est optimus. (Liber Proverbiorum 15, 23)

  • Abominatio Domini cogitationes malæ, et purus sermo pulcherrimus firmabitur ab eo. (Liber Proverbiorum 15, 26)

  • Omnis sermo Dei ignitus: clypeus est sperantibus in se. (Liber Proverbiorum 30, 5)

  • Et sermo illius potestate plenus est, nec dicere ei quisquam potest: Quare ita facis? (Liber Ecclesiastes 8, 4)

  • Custodite ergo vos a murmuratione quæ nihil prodest, et a detractione parcite linguæ: quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit, os autem quod mentitur occidit animam. (Liber Sapientiae 1, 11)

  • Quia ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus tamquam non fuerimus. Quoniam fumus flatus est in naribus nostris, et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum: (Liber Sapientiae 2, 2)

  • Etenim neque herba, neque malagma sanavit eos: sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia. (Liber Sapientiae 16, 12)

  • ut scirent filii tui quos dilexisti, Domine, quoniam non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat. (Liber Sapientiae 16, 26)

  • omnipotens sermo tuus de cælo, a regalibus sedibus, durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit, (Liber Sapientiae 18, 15)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina