Found 4665 Results for: Res
Vir pauper calumnians pauperes similis est imbri vehementi in quo paratur fames. (Liber Proverbiorum 28, 3)
Qui custodit legem filius sapiens est ; qui autem comessatores pascit confundit patrem suum. (Liber Proverbiorum 28, 7)
Qui coacervat divitias usuris et fœnore, liberali in pauperes congregat eas. (Liber Proverbiorum 28, 8)
Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio ejus erit execrabilis. (Liber Proverbiorum 28, 9)
Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus ejus. (Liber Proverbiorum 29, 5)
Totum spiritum suum profert stultus ; sapiens differt, et reservat in posterum. (Liber Proverbiorum 29, 11)
Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in æternum firmabitur. (Liber Proverbiorum 29, 14)
Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit. (Liber Proverbiorum 29, 19)
generatio quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus. (Liber Proverbiorum 30, 14)
per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta ; et per ancillam, cum fuerit hæres dominæ suæ. (Liber Proverbiorum 30, 23)
gallus succinctus lumbos ; et aries ; nec est rex, qui resistat ei. (Liber Proverbiorum 30, 31)
Multæ filiæ congregaverunt divitias ; tu supergressa es universas. (Liber Proverbiorum 31, 29)