Found 4665 Results for: Res
Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos ejus: (Liber Proverbiorum 23, 6)
Ingrediatur ad doctrinam cor tuum, et aures tuæ ad verba scientiæ. (Liber Proverbiorum 23, 12)
Non æmuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die: (Liber Proverbiorum 23, 17)
Ne æmuleris viros malos, nec desideres esse cum eis: (Liber Proverbiorum 24, 1)
Si dixeris: Vires non suppetunt ; qui inspector est cordis ipse intelligit: et servatorem animæ tuæ nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua. (Liber Proverbiorum 24, 12)
Septies enim cadet justus, et resurget: impii autem corruent in malum. (Liber Proverbiorum 24, 16)
Labia deosculabitur qui recta verba respondet. (Liber Proverbiorum 24, 26)
Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis ; pauxillum manus conseres ut quiescas: (Liber Proverbiorum 24, 33)
Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis. (Liber Proverbiorum 26, 4)
Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur. (Liber Proverbiorum 26, 5)
Stude sapientiæ, fili mi, et lætifica cor meum, ut possis exprobranti respondere sermonem. (Liber Proverbiorum 27, 11)
Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus. (Liber Proverbiorum 27, 19)