Mosaico decorativo

Found 20371 Results for: Re

  • Qui autem cum uxore est, sollicitus est quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est. (Epistula I ad Corinthios 7, 33)

  • Et mulier innupta, et virgo, cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore, et spiritu. Quæ autem nupta est, cogitat quæ sunt mundi, quomodo placeat viro. (Epistula I ad Corinthios 7, 34)

  • Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens suæ voluntatis, et hoc judicavit in corde suo, servare virginem suam, bene facit. (Epistula I ad Corinthios 7, 37)

  • Mulier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit, quod si dormierit vir ejus, liberata est: cui vult nubat, tantum in Domino. (Epistula I ad Corinthios 7, 39)

  • Si quis autem se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire. (Epistula I ad Corinthios 8, 2)

  • Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem: nonne conscientia ejus, cum sit infirma, ædificabitur ad manducandum idolothyta? (Epistula I ad Corinthios 8, 10)

  • Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. (Epistula I ad Corinthios 8, 12)

  • Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in æternum, ne fratrem meum scandalizem. (Epistula I ad Corinthios 8, 13)

  • numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas? (Epistula I ad Corinthios 9, 5)

  • Quis militat suis stipendiis umquam? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat? (Epistula I ad Corinthios 9, 7)

  • an propter nos utique hoc dicit? Nam propter nos scripta sunt: quoniam debet in spe qui arat, arare: et qui triturat, in spe fructus percipiendi. (Epistula I ad Corinthios 9, 10)

  • Si alii potestatis vestræ participes sunt, quare non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate: sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi. (Epistula I ad Corinthios 9, 12)


"Deus nunca me recusou um pedido". São Padre Pio de Pietrelcina