Found 20371 Results for: Re
neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. (Epistula I ad Corinthios 6, 10)
Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt: omnia mihi licent, sed ego sub nullius redigar potestate. (Epistula I ad Corinthios 6, 12)
Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit. (Epistula I ad Corinthios 6, 15)
An nescitis quoniam qui adhæret meretrici, unum corpus efficitur? Erunt enim (inquit) duo in carne una. (Epistula I ad Corinthios 6, 16)
Qui autem adhæret Domino, unus spiritus est. (Epistula I ad Corinthios 6, 17)
Empti enim estis pretio magno. Glorificate, et portate Deum in corpore vestro. (Epistula I ad Corinthios 6, 20)
De quibus autem scripsistis mihi: Bonum est homini mulierem non tangere: (Epistula I ad Corinthios 7, 1)
propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquæque suum virum habeat. (Epistula I ad Corinthios 7, 2)
Uxori vir debitum reddat: similiter autem et uxor viro. (Epistula I ad Corinthios 7, 3)
Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi: et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. (Epistula I ad Corinthios 7, 5)
Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri. (Epistula I ad Corinthios 7, 9)
Iis autem qui matrimonio juncti sunt, præcipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere: (Epistula I ad Corinthios 7, 10)