Found 2426 Results for: Quia
Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum: illis autem non est datum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 11)
Ideo in parabolis loquor eis: quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 13)
Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestræ quia audiunt. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 16)
Amen quippe dico vobis, quia multi prophetæ et justi cupierunt videre quæ videtis, et non viderunt: et audire quæ auditis, et non audierunt. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 17)
Et volens illum occidere, timuit populum: quia sicut prophetam eum habebant. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 5)
Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes: Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 26)
Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei: Scis quia pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt? (Evangelium secundum Matthaeum 15, 12)
Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur? (Evangelium secundum Matthaeum 15, 17)
Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes: Dimitte eam: quia clamat post nos. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 23)
Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit: Misereor turbæ, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent: et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 32)
At illi cogitabant intra se dicentes: Quia panes non accepimus. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 7)
Sciens autem Jesus, dixit: Quid cogitatis intra vos modicæ fidei, quia panes non habetis? (Evangelium secundum Matthaeum 16, 8)