Found 2426 Results for: Quia
Audistis quia dictum est: Oculum pro oculo, et dentem pro dente. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 38)
Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 43)
Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 16)
hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 32)
Intrate per angustam portam: quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 13)
Et tunc confitebor illis: Quia numquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 23)
Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei? (Evangelium secundum Matthaeum 8, 27)
Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 6)
Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum cæci. Et dicit eis Jesus: Creditis quia hoc possum facere vobis? Dicunt ei: Utique, Domine. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 28)
Videns autem turbas, misertus est eis: quia erant vexati, et jacentes sicut oves non habentes pastorem. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 36)
Euntes autem prædicate, dicentes: Quia appropinquavit regnum cælorum. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 7)
Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram: non veni pacem mittere, sed gladium: (Evangelium secundum Matthaeum 10, 34)