Found 92 Results for: Pace
Reliquum vero vitæ suæ in gaudio fuit, et cum bono profectu timoris Dei perrexit in pace. (Liber Thobis 14, 4)
et quare præ omnibus qui habitant in oriente, isti contempserunt nos, et non exierunt obviam nobis ut susciperent nos cum pace? (Liber Iudith 5, 4)
Et dixit ad eam Ozias princeps Juda: Vade in pace, et Dominus sit tecum in ultionem inimicorum nostrorum. Et revertentes abierunt. (Liber Iudith 8, 34)
Cum plurimis gentibus imperarem, et universum orbem meæ ditioni subjugassem, volui nequaquam abuti potentiæ magnitudine, sed clementia et lenitate gubernare subjectos, ut absque ullo terrore vitam silentio transigentes, optata cunctis mortalibus pace fruerentur. (Liber Esther 13, 2)
In pace in idipsum dormiam, et requiescam ; (Liber Psalmorum 4, 9)
Dominus virtutem populo suo dabit ; Dominus benedicet populo suo in pace. (Liber Psalmorum 28, 11)
Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi: quoniam inter multos erant mecum. (Liber Psalmorum 54, 19)
Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion. (Liber Psalmorum 75, 3)
et ascenderunt in montem Sion cum lætitia, et gaudio, et obtulerunt holocausta, quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace. (Liber I Maccabaeorum 5, 54)
dicens: Non sit pugna inter me et vos: veniam cum viris paucis, ut videam facies vestras cum pace. (Liber I Maccabaeorum 7, 28)
Et post hæc verba ascendit Nicanor in montem Sion: et exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace, et demonstrare ei holocautomata, quæ offerebantur pro rege. (Liber I Maccabaeorum 7, 33)
et juravit cum ira, dicens: Nisi traditus fuerit Judas et exercitus ejus in manus meas, continuo cum regressus fuero in pace, succendam domum istam. Et exiit cum ira magna. (Liber I Maccabaeorum 7, 35)