Found 92 Results for: Pace
et dicite eis : Hæc dicit rex : Mittite virum istum in carcerem, et sustentate eum pane tribulationis, et aqua angustiæ, donec revertar in pace. (Liber I Regum 22, 27)
Dixitque Michæas : Si reversus fueris in pace, non est locutus in me Dominus. Et ait : Audite, populi omnes. (Liber I Regum 22, 28)
Qui dixit ei: Vade in pace. Abiit ergo ab eo electo terræ tempore. (Liber II Regum 5, 19)
idcirco colligam te ad patres tuos, et colligeris ad sepulchrum tuum in pace, ut non videant oculi tui omnia mala quæ inducturus sum super locum istum. (Liber II Regum 22, 20)
et abstulit de cunctis urbibus Juda aras et fana, et regnavit in pace. (Liber II Paralipomenon 14, 5)
At ille ait: Vidi universum Israël dispersum in montibus, sicut oves absque pastore: et dixit Dominus: Non habent isti dominos: revertatur unusquisque in domum suam in pace. (Liber II Paralipomenon 18, 16)
Et dicetis: Hæc dicit rex: Mittite hunc in carcerem, et date ei panis modicum, et aquæ pauxillum, donec revertar in pace. (Liber II Paralipomenon 18, 26)
Dixitque Michæas: Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me. Et ait: Audite, omnes populi. (Liber II Paralipomenon 18, 27)
Jam enim colligam te ad patres tuos, et infereris in sepulchrum tuum in pace: nec videbunt oculi tui omne malum quod ego inducturus sum super locum istum, et super habitatores ejus. Retulerunt itaque regi cuncta quæ dixerat. (Liber II Paralipomenon 34, 28)
et ceteri de gentibus, quas transtulit Asenaphar magnus et gloriosus, et habitare eas fecit in civitatibus Samariæ, et in reliquis regionibus trans flumen in pace (Liber Esdrae 4, 10)
Et nunc Domine, secundum voluntatem tuam fac mecum, et præcipe in pace recipi spiritum meum : expedit enim mihi mori magis quam vivere. (Liber Thobis 3, 6)
Beati omnes qui diligunt te, et qui gaudent super pace tua. (Liber Thobis 13, 18)