Mosaico decorativo

Found 16965 Results for: Or

  • Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam. (Liber Genesis 5, 21)

  • Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est. (Liber Genesis 5, 27)

  • vocavitque nomen ejus Noë, dicens: Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus. (Liber Genesis 5, 29)

  • Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noë vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth. (Liber Genesis 5, 31)

  • videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant. (Liber Genesis 6, 2)

  • Dixitque Deus: Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est: eruntque dies illius centum viginti annorum. (Liber Genesis 6, 3)

  • Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore, (Liber Genesis 6, 5)

  • pœnituit eum quod hominem fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus, (Liber Genesis 6, 6)

  • Noë vero invenit gratiam coram Domino. (Liber Genesis 6, 8)

  • Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate. (Liber Genesis 6, 11)

  • Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram), (Liber Genesis 6, 12)

  • dixit ad Noë: Finis universæ carnis venit coram me: repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra. (Liber Genesis 6, 13)


"Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade." São Padre Pio de Pietrelcina