Found 16965 Results for: Or
et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum: nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum. (Liber Genesis 3, 22)
Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens: Possedi hominem per Deum. (Liber Genesis 4, 1)
Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola. (Liber Genesis 4, 2)
Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum: et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus. (Liber Genesis 4, 4)
nonne si bene egeris, recipies: sin autem male, statim in foribus peccatum aderit? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius. (Liber Genesis 4, 7)
Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum. (Liber Genesis 4, 8)
Dixitque Cain ad Dominum: Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear. (Liber Genesis 4, 13)
Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden. (Liber Genesis 4, 16)
Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch: et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch. (Liber Genesis 4, 17)
Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviaël, et Maviaël genuit Mathusaël, et Mathusaël genuit Lamech. (Liber Genesis 4, 18)
Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella. (Liber Genesis 4, 19)
Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum. (Liber Genesis 4, 20)