Mosaico decorativo

Found 13039 Results for: No

  • Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba (Pater). (Epistula ad Romanos 8, 15)

  • Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei. (Epistula ad Romanos 8, 16)

  • Existimo enim quod non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis. (Epistula ad Romanos 8, 18)

  • Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe: (Epistula ad Romanos 8, 20)

  • Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes: et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri. (Epistula ad Romanos 8, 23)

  • Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quæ videtur, non est spes: nam quod videt quis, quid sperat? (Epistula ad Romanos 8, 24)

  • Si autem quod non videmus, speramus: per patientiam exspectamus. (Epistula ad Romanos 8, 25)

  • Similiter autem et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram: nam quid oremus, sicut oportet, nescimus: sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. (Epistula ad Romanos 8, 26)

  • Quid ergo dicemus ad hæc? si Deus pro nobis, quis contra nos? (Epistula ad Romanos 8, 31)

  • Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit? (Epistula ad Romanos 8, 32)

  • quis est qui condemnet? Christus Jesus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis. (Epistula ad Romanos 8, 34)

  • Quis ergo nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius? (Epistula ad Romanos 8, 35)


"Jesus está com você." São Padre Pio de Pietrelcina