Found 13039 Results for: No
Si autem quod nolo, illud facio: consentio legi, quoniam bona est. (Epistula ad Romanos 7, 16)
Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. (Epistula ad Romanos 7, 17)
Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle, adjacet mihi: perficere autem bonum, non invenio. (Epistula ad Romanos 7, 18)
Non enim quod volo bonum, hoc facio: sed quod nolo malum, hoc ago. (Epistula ad Romanos 7, 19)
Si autem quod nolo, illud facio: jam non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum. (Epistula ad Romanos 7, 20)
gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi Dei: carne autem, legi peccati. (Epistula ad Romanos 7, 25)
Nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu: qui non secundum carnem ambulant. (Epistula ad Romanos 8, 1)
ut justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. (Epistula ad Romanos 8, 4)
quoniam sapientia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest. (Epistula ad Romanos 8, 7)
Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. (Epistula ad Romanos 8, 8)
Vos autem in carne non estis, sed in spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. (Epistula ad Romanos 8, 9)
Ergo fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. (Epistula ad Romanos 8, 12)