Mosaico decorativo

Found 3573 Results for: Man

  • Nonne melius est comedere et bibere, et ostendere animæ suæ bona de laboribus suis? et hoc de manu Dei est. (Liber Ecclesiastes 2, 24)

  • Quod factum est, ipsum permanet ; quæ futura sunt jam fuerunt, et Deus instaurat quod abiit. (Liber Ecclesiastes 3, 15)

  • Stultus complicat manus suas, et comedit carnes suas, dicens: (Liber Ecclesiastes 4, 5)

  • Melior est pugillus cum requie, quam plena utraque manus cum labore et afflictione animi. (Liber Ecclesiastes 4, 6)

  • Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam, neque dicas coram angelo: Non est providentia: ne forte iratus Deus contra sermones tuos dissipet cuncta opera manuum tuarum. (Liber Ecclesiastes 5, 5)

  • Bonum est te sustentare justum: sed et ab illo ne subtrahas manum tuam ; quia qui timet Deum nihil negligit. (Liber Ecclesiastes 7, 19)

  • et inveni amariorem morte mulierem, quæ laqueus venatorum est, et sagena cor ejus ; vincula sunt manus illius. Qui placet Deo effugiet illam ; qui autem peccator est capietur ab illa. (Liber Ecclesiastes 7, 27)

  • Ne festines recedere a facie ejus, neque permaneas in opere malo: quia omne quod voluerit faciet. (Liber Ecclesiastes 8, 3)

  • Omnia hæc tractavi in corde meo, ut curiose intelligerem. Sunt justi atque sapientes, et opera eorum in manu Dei ; et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit. (Liber Ecclesiastes 9, 1)

  • Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. (Liber Ecclesiastes 9, 10)

  • Væ tibi, terra, cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt. (Liber Ecclesiastes 10, 16)

  • In pigritiis humiliabitur contignatio, et in infirmitate manuum perstillabit domus. (Liber Ecclesiastes 10, 18)


"Seja modesto no olhar." São Padre Pio de Pietrelcina